Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Andromeda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Vide etiam paginam discretivam: Andromeda (discretiva)

Perseus, Andromeda et cetus in vase Corinthiaco antiquo depicti. Genus scribendi archaeum est et nomina personarum retrorsus leguntur. In Musaeo Vetere Berolinensi.

Andromeda (Graece: Ἀνδρομέδα) erat in mythologia Graeca filia Cephei et Cassiopes, regis et reginae Aethiopum. Mox uxor Persei fit.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Andromeda ad cautem in litore vincta ex tabula a Paulo Gustavo Doré picta.

Cum mater Cassiope temeraria et superba verba de pulchritudine sua fecisset[1], dum sese formosiorem Nereidibus esse iactat, Neptunus/Poseidon iratus cetum (id est monstrum marinum) immisit, qui hanc popularetur oram. Tum Cepheus oraculum Iovis Ammonis consuluit ; responsum est cetum non cessaturum, antequam ei filiam suam Andromedan, ut piaculum, obiecisset. Itaque Andromeda in litore vincta est. Iam nihil aliud quam exspectabat dum a monstro voraretur, cum Perseus, filius Iovis et Danaes, qui forte illac talaribus alatis subnixus per caelum volabat, eam aspexit. Motus est iuvenis pulchritudine et periculo infelicis virginis. Pepigit cum patre ut Andromeda a se servata uxor fieret sua, nec pater dubitavit ei assentire. Mox Perseo ex aere pugnanti contigit ingentem beluam necare. Die vero nuptiarum, Phineus[2], cui Andromeda sponsa fuerat, multis comitibus armatis cinctus, Perseum adgressus est atque regiam domum sanguine et caede foedavit[3]. Tandem, cum unus a multis peteretur, Perseus caput Medusae protulit ac sic hostes in saxum vertit. Mox Andromedam coniugem in Graeciam secum adduxit, ubi plures liberos genuerunt, inter quos Alcaeus, Electryon Sthenelusque memorandi sunt. Nam Electryon pater Alcmenae et avus Herculis fuit, Sthenelus autem Eurystheum genuit. Andromeda mortua in partem septemtrionalem caeli transmigravit, ubi constellatio facta est inter Perseum, et Cepheum et Cassiopeiam et ... Cetum !

De Andromeda in litteris et artibus[recensere | fontem recensere]

Andromeda et cetus. Sculptura Dominici Guidi in Musaeo Metropolitano Novi Eboraci. Septimo decimo saeculo.
Andromeda ab Eduardo Poynter picta (1869).

Iam quinto saeculo ante Christum et Sophocles et Euripides hanc fabulam in theatrum induxerunt. Sed ex his duabus tragoediis fragmenta tantum exstant. Itaque fabula per Latinum poetam Ovidium in primis nobis nota est. Post multa saecula, anno 1650 Francogallicus poeta Petrus Corneille, et ipse, Andromedam in scaenam induxit : quae fabula tum hominum favore ac plausu maximo accepta est.

Pictoribus quoque et sculptoribus tam antiquis quam modernis Andromeda placuit. Longum fuit omnes enumerare : Petrus Mignard, Petrus Paulus Rubens, Rembrandt, Gustavus Doré ... Iam in picturis muralibus Pompeianis thema Andromedae liberatae plus quam semel apparet, e.g. in domo Dioscurum dicta vel etiam in villa Agrippae Postumi ad Boscos Trium Domorum[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

Andromeda liberata : rex Cepheus Perseo gratias agit. Tabula a Petro Mignard picta. 1679 In Musaeo Lupariensi Lutetiae.
  1. Sic Ovidius et Apollodorus. At Hyginus narrat Cassiopen pulchritudinem filiae Andromedae nimis adroganter laudavisse
  2. Phineus frater erat Cephei, et patruus Andromedae.
  3. Sic Ovidius; at Hyginus dicit ipsum patrem Cepheum cum sponso, cui nomen Agenorem adsignat, Perseum necare voluisse. Verisimile est Hyginum argumentum tragoediae nunc deperditae sequi.
  4. G. Sauron, Les Décors privés des romains, pp210-217. Hodie haec pictura in Metropolitano Museo Novi Eboraci servatur.

Fontes[recensere | fontem recensere]