Medusa
E Vicipaedia
Medusa (-ae, f.; Graece Μέδουσα), monstrum femineum, una trium Gorgonum, quae serpentes pro crinibus habuit, cuius vultus aspicientes eam in lapidem mutabat, a Perseo occisa est. Medusa erat soror mortalis immortalium Gorgonum Sthenonis et Euryales. Tres sorores filiae Phorci et Cetus fuisse feruntur. Itaque nonnumquam a poetis Phorcides vocantur.
Ovidius narrat Medusam primo formosissimam virginem fuisse, nec quidquam in illa formosius fuisse quam comam. Itaque turba procorum eam sequebatur. Sed cum Poseidon/Neptunus eam in templo Athenae/Minervae vitiavisset, divina virgo tam nefandum facinus inultum manere noluit et crines infelicis Medusae in angues mutavit. Ex eo tempore, si quis vultum eius aspexerat, extemplo in lapidem mutabatur. Postea, Athenae jussu et consilio, Perseus heros Medusae sopitae caput abscidit ac secum circumtulit, ut adversus hostes eo uteretur. Sanguine e vulnere manante et in terram delapso, equus alatus, Pegasus natus esse fertur, necnon frater eius Chrysaor. Postremo dea Athena caput Medusae aegidi suae imposuit ac in pectore gessit, ut inimicos terreret.
[recensere] De Medusa in artibus
Ab antiquis pictoribus et sculptoribus persaepe caput Medusae expressum est, in nummis etiam quibusdam Graecis et in denario Romano. Aetate moderna quoque pictores et sculptores hoc argumentum sibi elgerunt : Caravaggius, Petrus Paulus Rubens, Berninus ...
- Vide Medusa a Petro Paulo Rubens picta (circa annum 1618)
[recensere] Fontes
- Apollodorus 2.4.1-2
- Hesiodi Theogonia 270-283
- Ovidius libro quarto Metamorphoseon versus 775-803.
- libro tertio Fastorum 450-452.
- Hyginus mythographus Fabulae 151.

