Alfredus Ludovicus Kroeber
Alfredus Ludovicus Kroeber (11 Iunii 1876 – 5 Octobris 1960) fuit unus ex potentissimis eruditis in anthropologia Americana saeculi vicensimi.
In urbe Hoboken Novae Caesareae natus, Kroeber in Collegio Columbiano aetate sexto decimo matriculavit. Gradum A.B. in Anglico anno 1896 accepit; iterum gradum M.A. in ludis romanticis anno 1897. Discipulus Franciscus Boas in Universitate Columbiana, dissertatione de ornato Arapahoensi symbolismo, gradum Philosophiae Doctoris anno 1901 accepit—primum gradum Ph.D. in anthropologia abs Columbia concessum. Diu habitavit in Berkeley Californiae, ubi Professor Anthropologiae Universitatis Californiae apud Berkeley docuit et caput fuit Musei Anthropologiae Universitatis Californiae (nunc Musei Anthropologiae Phoebe A. Hearst). Sedes hodierna partis anthropologicae universitatis est Kroeber Hall. Ab universitate et museo anno 1946 se removit.
Kroeber praecipue notus est anthropologus culturalis, sed etiam archaeologus situs in Novo Mexico, Mexico, Peruviaque excavavit, et archaeologiam culturamque conectendo anthropologiam evolvuit. Is et eius discipuli scientiam de occidentalibus Indorum Americanorum tribubus in Civitatibus Foederatis Americae, in Handbook of Indians of California (1925) edita conservando, opus grave fecerunt. Is theorias areae culturalia et configurationis culturalis evolvuit et in libro Cultural and Natural Areas of Native North America (1939) elaboravit.
Sua vis fuit tam valida quam multi homines aequales ad eius sententias de scientia sociale accesserunt atque adeo eius habitum barbae et labri superioris non rasi imitati sunt. Vivus, appellatus est "Decanus Anthropologorum Americanorum." Sua paradigmata anthropologica verbum Kroeberian in linguam Anglicam introduxerunt.
Kroeber et Rolandus B. Dixon, professor in Universitate Harvardiana, qui nomina Penutianarum, Hokanarum, et aliarum familiarum linguarum una excogitaverunt, fuerunt potentissimi pro genetica linguarum Indorum Americanorum Americae Septentrionalis classificatione. Insigniter causam Ishi, fortasse ultimi Yahi Indiani et plerumque appellati (non sine controversia) ultimi Californiae Indiani feri, sustinuit. Uxor altera, Theodora Kroeber, celebrem Ishi biographiam, Ishi in Two Worlds, scripsit. Societas Kroeber Ishique facta est pellicula, The Last of His Tribe (1992), in qua Jon Voigt partem Kroeber et Graham Greene partem Ishi egerunt. Anthropology (1923, 1948), liber a Kroeber scriptus, multos annos adhibitus in scholis et collegiis, olim fuit unus ex decem libris ab omnibus discipulis in eorum anno primo in Collegio Columbiano legi postulatis.
Kroeber fuit pater (cum uxore altera) Caroli Kroeber eruditi et Ursulae K. Le Guin, scriptricis, praecipue fantasiae et fictionis scientia. Adoptavit liberos Theodorae primi coniugii, Ted et Clifton Kroeber, historicus. Clifton et Carolus anno 2003 Ishi in Three Centuries, librum de casu Ishi ediderunt—primum opus scholasticum quod commentarios de Ishi ab Indianis Americanis scriptos divulgat.
Opera (index selectus) [recensere]
- 1907. Indian Myths of South Central California. University of California Publications in American Archaeology and Ethnology, 4:167-250. Berkeley.
- 1907. The Religion of the Indians of California. University of California Publications in American Archaeology and Ethnology, 4, 6. Berkeley.
- 1925. Handbook of the Indians of California. Bureau of American Ethnology, Bulletin 78. Washington, D.C.
- 1939. Cultural and Natural Areas of Native North America.
- 1963. Anthropology: Culture Patterns & Processes. Harcourt: Brace & World.
Bibliographia [recensere]
- Darnell, Regna. 2001. Invisible Genealogies: A History of Americanist Anthropology. Critical studies in the history of anthropology, 1. Lincoln: University of Nebraska Press. ISBN 0-8032-1710-2.
- Kardiner, Abram, et Edward Preble. 1961. "Alfred Kroeber: Man, Whales, and Bees." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 187–203. Cleveland et Novi Eboraci: World Publishing Company.
- Kroeber, Theodora. 1970. Alfred Kroeber: A Personal Configuration. Berkeley et Los Angeles: University of California Press. ISBN 0-520-03720-0.
- Lowie, R. H., ed. 1936. Essays in Anthropology in Honor of Alfred Louis Kroeber.
- Wolf, Eric R. 2004. "Alfred L. Kroeber." In Totems and Teachers: Key Figures in the History of Anthropology (editio altera), ed. Sydel Silverman, 27–50. Walnut Creek, Californiae: AltaMira Press. ISBN 0-7591-0459-X.