Rolandus Burrage Dixon

Latinitas bona
E Vicipaedia

Rolandus Burrage Dixon (6 Novembris 1875—mense Decembri 1934) fuit anthropologus Americanus.

Natus est Vigorniae Massachusettae. Anno 1897, gradum B.A. in Universitate Harvardiana accepit, ubi confestim factus est adiutor in anthropologia. Gradu philosophiae doctoris ei concesso anno 1900, factus est praeceptor et post 1906 professor adiutor in eadem universitate. Fuit vice praeses Americanae Artium Scientiarumque Academiae annis 19101911 et praeses Americanae Doctrinae Popularis Societatis (Anglice: American Folklore Society) ab anno 1907 ad annum 1909. Post 1914 fuit professor in Universitate Harvardiana; fuit etiam socius annis 19171918 Inquisitionis (The Inquiry) et anno 1919 Commissionis Americanae ad Pacem Componendam quae Lutetiam iussu Woodrow Wilson profecta est. Dixon multos commentarios in academicis actis anthropologicis et ethnologicis divulgavit.

Dixon fuit primus Francisci Boas discipulus doctoralis, cuius auctoritas opinionesque de cultura sua prima scripta impulerunt; Boas autem sententiis de cultura plene articulatis modo anno 1911, Dixon scripta Boasianam auctoritatem minus quam scripta aliorum Boas discipulorum incluserunt. Iudicia de cultura Boasiana et Dixoniana saepe fuerunt contraria, praecipue in casu culturarum "Aetatis Lapideae hodiernarum." Dixon aditus ad culturas fuit penitus geographicus, et culturas plerumque habuit entitates staticas, mutatione culturale primum a migratione inducta. Dixon secundum suos aequales et etiam suas laudationes post obitum fuit persona gelida et imperiosa.

Libri a Dixon divulgati[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]