Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Alexander Nevensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Alexander Nevensis

Alexander Iaroslai filius (Ruthenice antiqua Олександръ Ярославичь, tr. Oleksandrʺ Jaroslavičʹ; Russice Александр Ярославич, tr. Aleksandr Jaroslavič), cognomento Nevensis[1] (Russice Невский, tr. Nevskij), natus circa annum 1220 Pereslaviae, mortuus 14 Novembris secundum Calendarium Iulianum (21 Novembris secundum Gregorianum) anno 1263 in urbe Gorodets, fuit dux Novogardiae Magnae (annis 12361240, 12411252, 12571259), magnus dux Kioviae (annis 12491263) et magnus dux Volodimiriae (annis 12521263).

Die 15 Iulii anno 1240 dux Alexander cum exercitu suo copias Sueciae in pugna apud Nevam fluvium vicit, et propterea cognominatus est "Nevensis", seu vulgo "Nevski". Die 5 Aprilis anno 1242 cum copiis suis exercitum Ordinis Livonici (partis Ordinis Teutonici) in terras Ruthenicas invadentem vicit in pugna, "Proelium glaciale" (Russice Ледовое побоище) vocata, in glacie lacus Peipus. Contra invasiones ex occidente pugnans, dux Alexander cum Orda Aurea, sub cuius iugum Ruthenia tunc erat, pacem sustinebat.

Anno 1547 Alexander Nevensis canonizatus est ab Ecclesia Orthodoxa Russica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. N. Nilles, Kalendarium manuale utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis, tomus I., p. 446; Scriptores rerum livonicarum, p. 694

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Nevensem spectant.