Pereslavia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de urbe regionis Iaroslaviensis Foederationis Russicae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Pereslavia" appellatur, vide Pereslavia (discretiva).
Insigne Pereslaviae

Pereslavia [1], seu plenius Pereslavia Transsilvana (Russice Переславль-Залесский, tr. Pereslavl’-Zalesskij), urbs est in regione Iaroslaviensi Russiae, ad lacum Pleščeevo sita. 42,2 milia incolarum habet (anno 2010).

Templum Transfigurationis Salvatoris, Pereslaviae annis 11521157 constructum

Pereslavia condita est anno 1152 a duce Rostoviae et Susdaliae Georgio Longimano (vulgo Jurij Dolgorukij vocato), et nomen suum recepit secundum Pereaslaviam prope Kioviam sitam. Saeculo tredecimo erat metropolis ducatus sui iuris, sed anno 1302, voluntate ultima ducis sui, facta est pars ducatus Moscoviae. Anno 1688 tzar Petrus I Pereslaviae ad lacum Pleščeevo incepit aedificationem classis, anno 1692 finitam, quod eventum aestimatum est ut initium classis militaris Russicae.

Urbi sunt nonnulla monumenta historica architecturae (ut plurimum, templi monasteriique orthodoxa), musea atque hortus dendrologicus. Praeterea, Pereslavia aliquot officinas habet.


Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Scherer, Tabellae geographicae, p. 178

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pereslaviam spectant.