Chryses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chryses filiam ab Agamemnone redemptare tentat. Crater Apulianus a pictore Athenarum 1714 circa annum 350 a.C.n. pictus.

Chryses (Χρύσης) in mythologia Graeca fuit Apollinis sacerdos, pater Astynomes, quae a nomine eius Chryseis dicta fuit, quam cum Graeci, expugnatis Thebis Ciliciis, urbe Etionis, abduxissent, et Agamemnoni in praedae divisione tradidissent, Chryses Apollinis insignibus exornatus ad Graecorum castra accessit, filiamque sibi restitui petiit; quod cum impetrare non poturisset, Apollinis auxilium imploravit, qui tam gravem Graecis pestilentiam immisit, ut Agamemnon patri puellam restituere coactus fuerit, cuius locô Achilli Briseidem eripuit.[1] Homeri Iliade historia Achillis, Agamemnonis, Chrysae, Chryseidisque incipit (ll. 8 et seq.):

τίς τ᾽ ἄρ σφωε θεῶν ἔριδι ξυνέηκε μάχεσθαι;
Λητοῦς καὶ Διὸς υἱός: ὃ γὰρ βασιλῆϊ χολωθεὶς
νοῦσον ἀνὰ στρατὸν ὄρσε κακήν, ὀλέκοντο δὲ λαοί,
οὕνεκα τὸν Χρύσην ἠτίμασεν ἀρητῆρα
Ἀτρεΐδης...
Et quisnam igitur eos Deorum, contentione comisit, ut pugnarent?
Latonae et Iovis filius: Hic enim regi iratus
Morbum per exercitum excitavit pestiferum: peribant autem populi:
Quoniam Chrysen contumeliâ affecerat sacerdotem
Atrides...[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verba in verbis Hofmanni Lexici universalis, p. 851 nituntur.
  2. Interpretatio Samuelis Clarke, Homeri Ilias Graece et Latine (Londinii 1760), p. 5.