Latinus (mythologia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Latinus)

Vide etiam paginam discretivam: Latinus (discretiva)

In mythologia Romana, Latinus erat rex eponymus Latinorum qui in Latio habitabant atque ante mutationem nominis Aborigines dicebantur. Ipse filius regis Fauni et nymphae Maricae fuisse plerumque dicitur, pater Laviniae et socer Aeneae. Uxori autem Amata nomini fuisse traditur. Res a rege Latino gestas in Aeneide narrantur : nam generum Aeneam vivus consortem, post mortem vero heredem regni sui fecit.

Quid de genitoribus traditum sit[recensere | fontem recensere]

Latinus filius regis Fauni et nymphae Maricae a Vergilio dicitur, quod Tito Livio quoque placuit. Nihilominus multi auctores antiqui aliter tradiderunt : exempli gratia Dionysius Halicarnassensis qui eum filium Herculis et hyperboreae cuiusdam puellae, Palantho nomine, facit[1], quam Herculem iam praegnantem Fauno in matrimonium dedisse vult, unde Latinus filius Fauni vulgo habitus est. Item alii parentes ei fuisse Herculem et filiam Fauni[2], alii Ulixem et veneficam Circen[3], alii filium Ulixis Telemachum[4] et eandem Circen volunt...Ita genealogiae Italicae, quae Latinum et per Picum Saturni et per nympham Canentem Iani pronepotem facit, opponitur genealogia Graeca ab iis proposita qui res Romanas nascentes cum heroicis temporibus Graeciae nectere temptant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I,43,1.
  2. Iustinus XLIII,1.
  3. Hesiodus, Theog. 1013
  4. Hyg., Fabulae, 127. Plut. Romulus cap. II.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Latinum spectant.