Quantum redactiones paginae "Abecedarium Arabicum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 102 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q8196 sunt
Linea 135: Linea 135:
=== Clavilia Arabica in interreti ===
=== Clavilia Arabica in interreti ===
* [http://arabic_google.d1z.net Arabic keyboard] Arabic keyboard for Search Engine.
* [http://arabic_google.d1z.net Arabic keyboard] Arabic keyboard for Search Engine.
* [http://www.arabic-keyboard.org Arabic keyboard] to type Arabic characters on computers which do not have a keyboard for typing the Arabic alphabet.
* [http://www.myarabickeyboard.net Arabic keyboard] to type Arabic characters on computers which do not have a keyboard for typing the Arabic alphabet.
* [http://arab-key.com Arabic Keyboard adapted to QWERTY] (ISLAM-91)
* [http://arab-key.com Arabic Keyboard adapted to QWERTY] (ISLAM-91)
* [http://www.lexilogos.com/clavier/araby.htm clavier arabe en ligne LEXILOGOS] (French)
* [http://www.lexilogos.com/clavier/araby.htm clavier arabe en ligne LEXILOGOS] (French)

Emendatio ex 18:23, 4 Aprilis 2013

Exemplum calligraphiae Arabicae.

Abecedarium Arabicum (أبجدية عربية), vel alphabetum Arabicum, est systema scripturae adhibitum pro nonnullis linguis Asianis et Africanis, sicut linguis Arabica, Persica, et Urdu. Post abecedarium Latinum, id est alterum latissime adhibitum mundi abecedarium.[1]

Hoc abecedarium primum adhibitum est ad textus Arabice scribendos, praecipue Alcoranum, sacrum religionis Islamicae librum. Cum Islam in novis regionibus percrebresceret, abecedarium adhibitum est ad multas alias linguas scribendas, atque adeo praeter familiam Semiticam, ad quam Arabica pertinet. Exempla linguarum non Semiticarum abecedario Arabico scriptarum sunt linguae Persica, Urdu, Pashto, Baloch, Malay, Hausa (in Africa Occidentali), Mandinka, Swahili (in Africa Orientali), Balti, Brahui, Panjabi (in Pakistania), Kashmiri, Sindhi (in India et Pakistania), Uyghur (in Sinis), Casachica (in Sinis), Kyrgyz (in Sinis), Atropatenice (in Irania), Kurdica (in Iraquia et Irania), et Turcica Imperii Ottomanici. Ut harum linguarum necessitates accommodentur, novae litterae et alia signa ad primum abecedarium addita sunt.

Scriptum Arabicum a dextra ad laevam in stilo cursivo scribitur, et viginti octo litteras principales habet. Cum signis quae optionem dant aliqui vocales designentur, scriptum potest classificari abiad. Sicut sunt varii manuscriptorum typorumque in abecedario Romano stili, scriptum Arabicum habet nonnullos calligraphiae stilos, qui Hijazi, Kufic, Naskh, Nastaʿlīq, Ruq'ah, Shahmukhi, Sini, et Thuluth amplectuntur.

Conlatio

Abecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, appellatus abjadī (أبجدي), de ordine abecedarii Poeni deductus, similis est aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum, sicut abecedarium Hebraeum; hic ordo ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominum verborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.

Vocales

Abecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent, non exclusis sukūn pro praetermissione vocalium et šadda pro geminatione (duplicatione consonantium).

Numeri

Historia

Prela Arabica

Linguae abecedario Arabico scriptae

Usus abecedarii Arabici
Abecedarium Arabicum per mundum.
Abecedarium Arabicum per mundum.
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum est solum orthographia publica.
 →  Civitates ubi scriptum Arabicum adhibetur cum aliis orthographiis.

Linguae nunc abecedario Arabico scriptae

Hodie, Irania, Afganistania, Pakistania, India, et Sinae sunt praecipuae civitates non Arabicae quae abecedarium Arabicum adhibent ad unam pluresve linguas civitatis scribendas, non exceptis linguis Persica, Dari, Pashto, Panzabi, Urdu, Kashmiri, Sindhi, et Uyghur.

Linguae olim abecedario Arabico scriptae

Africa

In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinka, Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.

Europa

Vide etiam

Notae

Bibliographia

Libri antiquiores

Nexus externi

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Clavilia Arabica in interreti


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA