Vaccinum ARN

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Machinatio vaccini ARNn: Vaccini ARNn (in imaginis medio) in nanoparticulo in cellulae dendritiformis (et aliarum cellularum) endosoma ingreditur, quo ab cellulae ribosomate proteinum antigenum, basis responsi immunitatis, generantur.

Vaccinum ARN vel Vaccinum ARNn est vaccinum cum exemplis acidi ribonuclei nuntii (ARNn) naturalis responsum immunitatis generandi[1]. Vaccinum ARNn praecipue in cellulas dendritiformes systematis immunitatis venit. Intra cellulas hac ARNn in proteina transfertur, at contrarie viro causa, non in pathogenum, sed in exemplum responsi immunitatis adaptivi. Vectura ARNn vaccini in cellulas dendritiformes ope nanoparticulorum lipidicorum solidorum fit, ne damnum ante resorptionem in cellulas dendritiformes patiantur.

In medicina vaccina ARN secure et effectibus in longum sufficientibus aestimantur[2].

Nova vaccina contra vira SARS-CoV-2 (COVID-19) sunt in parte vaccina ARN.

Machinatio vaccinorum ARNn[recensere | fontem recensere]

Iniectione intra musculum suspensionum ARNn nanoparticulis circumcinctum in corpus et circulum sanguinis maiorem venit. Mox ope endocytosis in cellulas dendritiformes systematis immunitatis incorporatur. Intracellulariter ARNn ab ribosomatibus legitur, ita proteina generantur. Haec proteina, quae non virorum generatio adhiberi possunt, deinde ut antigenum alienum tractantur: Intra reticulo endoplasmatico complexus histocompatibilatis maiores instituuntur, in cellulis dendritiformbus imprimis classis II. Complexus histocompatibilitatis maiores classis II nunc in vesiculas secretorias ingeruntur, deinde in membranam cellulae diriguntur. Superficie complexus histocompatibilitatis cellulis T (CD4+, cellulis T auxiliaribus) anteponuntur, quae generationem responsi immunitatis contra ARNn alienum initient.

Pars 1: ARNn[recensere | fontem recensere]

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: ARNn

ARNn, acidum ribonucleum nuntius, in cellulis vivis transscriptum partium informationis geneticae chromosomatum est. Post hanc transscriptionem ARNn in reticulum endoplasmaticum transfertur, quo translatio genetica ab acidis nucleis in catenas aminoacidorum fit. Catenarum posttranslationalibus mutationibus formantur proteina, enzyma - non solum cellularum, sed contagionibus viralibus ineunte virorum quoque. Vaccinum ARNn modo partem informationis geneticae viri contagiosi continet, attamen facultate huius ARNn ab ribosomate legi, tantum intra cellulas systematis immunitatis, queat.

Pars 2: Systema ubiquitini et proteasomatis[recensere | fontem recensere]

Intra cellulam dendritiformem proteinum translatione ARNn novum factum statim antigenum alienum cognoscitur. Deinde connectitur proteinum cum ubiquitino. Paulo post proteasoma ex proteino creatur. Proteasoma complexus signum proteinum delendum esse statuit; destructio ope enzymorum, proteasum dictarum, fit. Omnia haec nominatur systema ubiquitini et proteasomatis. Proteasomati momentum magnum systematis immunitatis adaptivae est. Restat pars antigeni formae typicae, ex qua exemplum ad usum cellulae immunitatis alterae fabrefactur.

Pars 3: Antigeni monstratio[recensere | fontem recensere]

Nisi forma antigeni typica superficie cellulae dendritiformis appareat, cellulae T antigenum ipsum non cognoscere possint. Pro eo munere antea pars antegeni in reticulum endoplasmaticum transfertur, ubi vinculum inter eam, quae vesicula cincta est, cum complexu histocompatibilitatis classis II factum est. Deinde in superficiem ponitur, ut aliis cellulis immunitatis, cellulis T CD4+ monstretur. Quo fit, ut receptoria cellularum T (CD4+) signum transductus ipsae cellulae T auxiliaris (CD4+) incitat. Hoc in nodis lymphaticis fit.

Pars 4: Cellula T activa[recensere | fontem recensere]

Incitata signo externo cellula T auxiliaris (CD4+) cytokina secernit. Proliferatio mitosibus numerosis oritur. Nunc novae haec cellulae T virtutes cytotoxici acquirunt, ab eo tempore nominantur cellulae memoriae: dum si antigena apparerent, cellulae memoriae antigena talia aggrederetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Park K. S., Sun X., et al. (Dec 2020). "Non-viral COVID-19 vaccine delivery systems". Advanced drug delivery reviews 169: 137-51 
  2. Zhang C., Maruggi G., et al. (Mar 2019). "Advances in mRNA Vaccines for Infectious Diseases". Frontiers in immunology 10: 594 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!