SARS-CoV-2

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
SARS-CoV-2 without background.png

Ordo : Nidovirales 
Subordo : Cornidovirineae 
Familia : Coronaviridae 
Subfamilia : Orthocoronavirinae 
Genus : Betacoronavirus 
Subgenus : Sarbecovirus 
Species : SARS-CoV-2 
   

2019-nCoV vel annis 2019 coronavirus novum sive coronavirus syndromatis respiratorii acuti gravis 2 (SARS-CoV-2[1]) est virus biologicum, unum ex duobus sarbecoviris generis Betacoronavirorum,[2] cum ARN materia genetica atque monocatenarium sensu positivo ((+)ssRNA).

Adhuc duo typi SARS-CoV-2, L et S nominati, noti sunt.

Virus primo anno 2019 Wuhan in urbe Sinica, climate subtropico humido, agnotum est[3]; ibi multi homines pneumonia laborantes observati sunt. Putatur novum coronavirus 2019-nCoV, ut SARS-CoV originis zoonoticae esse[4]. Qua de causa morbus respiratorius designatur zoonosis nomine COVID-19 (morbus coronaviri anno 2019, interdum vulgo pneumonia Wuhaniensis).

Morbus hic, ex Sinis egressus, tribus mensibus (mensibus Decembri anni 2019 et Ianuario Februarioque anni 2020) se in multas orbis terrarum civitates propagabat.

Natura novi coronaviri[recensere | fontem recensere]

Aspectus[recensere | fontem recensere]

Nomen coronavirorum de aspectu coronae, sub microscopio electronico vistum, emanavit.
Structura Coronoviri. Intra virus invenitur genoma ex ARN compositum, quod cinctum est globuliformi capsida; illae sunt duo genera proteinorum, E et M. Superficie capsidae loctatae sunt spinae insignes, quae glycoproteina sunt.

Viro capsida est, ut omnium coronavirorum, sub microscopio electronico de forma coronae, de qua nomen suum emanavait.

Diameter circiter 50–200 nm (Influenza A virus: 80-120 nm) metitur.

Intra virus invenitur genoma ex ARN compositum, quod cinctum est globuliformi capsida; illae sunt duo genera proteinorum, E et M. Superficie eius permultae spinae locatae sunt. Licet, ut non solum virus SARS-CoV[5], sed etiam SARS-CoV-2 spinis his[6] enzymum angiotensinum convertens 2 attingant.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

In virologia, ut influenza A virus, phylo negarnaviricotorum attributum est. quamquam adhuc novum hoc coronavirus in taxinomia ICTV officialis (2018b) non inclusum est, tamen putatur se sarbecoviris attribuendum esse sub Betacoronaviris in ordine Nidoviralium. SARS-CoV-2 est virus biologicum cum ARN substantia genetica.

Virus monocatenarium et sensu positivo[recensere | fontem recensere]

Coronovirus Wuhaniense est virus ARN monocatenarium sensu positivo, quod est, materia eius genetica se componit ex:

  • acidum ribonucleicum (ARN),
  • quod catena simplex (Anglice: single-stranded, ss; non duplex) format,
  • cum sensu positivo (+), (5'-ad-3'), quod est ARN viri intra cellulam alienam directe transferri potest

Genoma[recensere | fontem recensere]

Genoma SARS-CoV-2. Visibiles sunt loci genetici proteinorum E et M. S codicem spinarum, glycoproteini spinosi S, indicit.

Genoma SARS-CoV-2 viri SARS-CoV valde simile videtur: circiter 79% codicis genetici sunt eiusdem ordinis[7]. Similitudo genomati unius vespertilionis betacoronavirorum etiam 96.3% aestimata est[8][9]. Pro eo quidam originem pandemiae 2020 ex vespertilionibus esse putant. Videtur ut mutationes geneticae betacoronaviri vespertilionis (at non SARS-CoV) ad glycoproteinum spinas externas formans velut ad proteinum capsidae spectet[10].

Effectus in organismis planitie moleculari[recensere | fontem recensere]

Receptorium virorum et SARS-CoV et SARS-CoV-2 videtur enzymum angiotensinum convertens 2[11].

Vitae tempus extra organismum[recensere | fontem recensere]

Uniformis informatio temporis vitae novi coronaviri elaboranda est, valores scilicet adhuc divulgatae ab horis paucis ad dies multos variant, sane de variis generis superficierum pendentes:

Morbi cum viro coniuncti[recensere | fontem recensere]

Virus SARS-CoV-2 est unum ex septem coronaviris (OC43, HKU1, NL63, 229E, MERS-CoV, SARS-CoV), quod homines afficere potest[13]. Anno 2020 contagiones fuit causa pandemiae, cuius nomen morbus COVID-19 iussum est.

COVID-19[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: COVID-19

Periodus incubationis[recensere | fontem recensere]

Tempus inter contagionem et symptomata prima plerumque dies quinque (2-14), rarius ad viginti quattuor dies[14] complectitur.

Symptomata[recensere | fontem recensere]

Primum febris, myalgiae (dolores musculorum), et tussis sicca oriuntur, communiter cum generali corporis fatigatione. Postea pneumonia inflammatio pulmonum vel partium illorum observari potest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam mense Decembris anni 2019 in China quidam homines pneumonias contraxerunt. Suspicatae origo sunt nundinae conchyliorum urbe Wuhan[13]. Tempore brevi contagiones totum in orbe terrarum porrexerunt, proinde die 11 Martii 2020 Ordo mundi sanitarius pandemiam declaravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gorbalenya A. E. (2020). "Severe acute respiratory syndrome-related coronavirus – The species and its viruses, a statement of the Coronavirus Study Group". bioRxiv: https://doi.org/10.1101/2020.02.07.937862 
  2. Historia taxonomiarum.
  3. Hui D. S., I Azhar E., Madani T. A., Ntoumi F., Kock R., Dar O., Ippolito G., Mchugh T. D., Memish Z. A., Drosten C., Zumla A., Petersen E. (Ian 2020). "The continuing 2019-nCoV epidemic threat of novel coronaviruses to global health - The latest 2019 novel coronavirus outbreak in Wuhan, China". International journal of infectious diseases 91: 264-6 
  4. Wu J. T., Leung K., Leung G. M. (Ian 2020). "Nowcasting and forecasting the potential domestic and international spread of the 2019-nCoV outbreak originating in Wuhan, China: a modelling study". Lancet: S0140-6736(20)30260-9 
  5. Li W., Moore M. J., Vasilieva N., Sui J., Wong S. K., Berne M. A., Somasundaran M., Sullivan J. L., Luzuriaga K., Greenough T. C., Choe H., Farzan M. (Nov 2003). "Angiotensin-converting enzyme 2 is a functional receptor for the SARS coronavirus". Nature 426 (6965): 450-4 
  6. Xu X., Chen P., Wang J., Feng J., Zhou H., Li X., Zhong W., Hao P. (Mar 2020). "Evolution of the novel coronavirus from the ongoing Wuhan outbreak and modeling of its spike protein for risk of human transmission". Science China. Life sciences. 63 (3): 457-60 
  7. Lu R., Zhao X., Li J., Niu P., Yang B., Wu H., Wang W., Song H., Huang B., Zhu N., et al. (Feb 2020). "Genomic characterisation and epidemiology of 2019 novel coronavirus: implications for virus origins and receptor binding". Lancet 395 (10224): 565-74 
  8. Paraskevis D., Kostaki E. G., Magiorkinis G., Panayiotakopoulos G., Sourvinos G., Tsiodras S. (Apr 2020). "Full-genome evolutionary analysis of the novel corona virus (2019-nCoV) rejects the hypothesis of emergence as a result of a recent recombination event". Infection, genetics and evolution: 10.1016/j.meegid.2020.104212 
  9. Zhou P., Yang X. L., Wang X. G., Hu B., Zhang L., Zhang W., Si H. R., Zhu Y., Li B., et al. (Mar 2020). "A pneumonia outbreak associated with a new coronavirus of probable bat origin". Nature 579 (7798): 270-3 
  10. Benvenuto D., Giovanetti M., Ciccozzi A., Spoto S., Angeletti S., Ciccozzi M. (Apr 2020). "The 2019-new coronavirus epidemic: Evidence for virus evolution". Journal of medical virology 92 (4): 455-9 
  11. Cao Y., Li L., Feng Z., Wan S., Huang P., Sun X., Wen F., Huang X., Ning G., Wang W. (Feb 2020). "Comparative genetic analysis of the novel coronavirus (2019-nCoV/SARS-CoV-2) receptor ACE2 in different populations". Cell Discov. 11: 10.1038/s41421-020-0147-1 
  12. van Doremalen N., Bushmaker T., et al. (2020 https://www.medrxiv.org/content/10.1101/2020.03.09.20033217v1.full.pdf).+Aerosol and surface stability of HCoV-19 (SARS-CoV-2) compared to SARS-CoV-1 
  13. 13.0 13.1 Zhu N., Zhang D., Wang W., Li X., Yang B., Song J., Zhao X., Huang B., Shi W., et al. (Feb 2020). "A Novel Coronavirus from Patients with Pneumonia in China, 2019". New England Journal of Medicine 382 (8): 727-33 
  14. Bai Y., Yao L., Wei T., Tian F., Jin D. Y., Chen L., Wang M. (Feb 2020). "Presumed Asymptomatic Carrier Transmission of COVID-19". JAMA: 10.1001/jama.2020.2565 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad SARS-CoV-2 spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "SARS-CoV-2" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI
  • Ordo mundi sanitarius de coronaviro novo, 2019-nCoV. (Anglice)
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!