1 Nucleus,
2 Porus nuclearis,
3 Reticulum endoplasmaticum granulosum,
4 Reticulum endoplasmaticum leve,
5 Ribosoma apud r. e. granulosum,
6 Proteina quae transportantur,
7 Vesiculae transportantes,
8 Apparatus Golgianus,
9 Cis-superficies apparatus Golgiani,
10 Trans-superficies apparatus Golgiani,
11 Cisternae apparatus Golgiani.
Reticulum endoplasmaticum[1][2][3] est organellum Eucaryotorum nucleo adhaerens quod systema tubulorum, vesicularum, cisternarum in cellula eucaryotica format.
Pars ribosomata (quae proteina conficiunt) ferens dicitur reticulum endoplasmaticum granulosum[1][4] seu reticulum endoplasmaticum scabrum[3], altera quae ribosomatis caret lipidaque producit dicitur reticulum endoplasmaticum nongranulosum.[1][5]