Tulna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tulna
Res apud Vicidata repertae:
Tulna: insigne
Civitas: Austria
Locus: 48°20′0″N 16°3′0″E
Numerus incolarum: 16 197
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Tulln District

Geographia

Superficies: 72.23 chiliometrum quadratum, 72.22 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Königsbrunn am Wagram, Absdorf, Stetteldorf am Wagram, Hausleiten, Muckendorf-Wipfing, Königstetten, Tulbing, Sieghartskirchen, Judenau-Baumgarten, Langenrohr

Tabula aut despectus

Tulna: situs
Situs Comagenis in Austria
Pons Rosae (Th. Rosenbrücke).

Tulna vel Tulnensis civitas[1] (Theodisce Tulln an der Donau) est urbs 16.230 incolarum (status 1. Ianuarii 2020) et caput homonymi circuli in Austria inferiore ad Danubium sita. Tempore Imperii Romani loco hodiernae urbis erant Castra alae nomine Comagena vel potius Comagenis.

Inter hortos et topiaria sita Tulna etiam "urbs hortorum" dicitur.

Historia et nomen urbis[recensere | fontem recensere]

Puteus Nibelungorum Tulnae

Tulna inter veterrimas Austriae urbes numeratur. Sunt, qui nomen "Tulln" a verbo Celtico "alluvionem" significante deducant[2], quod autem certum non est.

Loco iam ante tempus Imperii Romani habitato primo saeculo medio p.Chr.n. Castra Alae I Commagenorum instructa sunt, quae etiam statio classis Danubii nomine Classis Pannonicae fuerunt. Nomen „Comagenis“, quod in Itinerario Antonini (circa 300), Notitia dignitatum (circa 425), Tabula Peutingeriana (circa 435) et in Eugippii Vita Severini (511) inciditur, forsitan est ablativus loci. Idem Eugippius narrat, Severinum Noricum Comagenis mirabiliter ab hostibus liberavisse[3], locum autem non iam castra, sed oppidum dicit.

Postquam Odoacer Romanos in Italiam traduci iusserat, pauci Slavi locum habitavisse creduntur; nominis „Comagensis civitas“ ad ultimum anno 791 mentio fit, cum Carolus Magnus ab expeditione contra Avaros revertit.[4]

Nomen "Catulina Castra", quod saepius cum Tulna aequatur[5][6], a Wolfgango Lazio (1514-1565) inventa est, fide historica autem carente[7].

Avaris devictis „extra civitatem“ – forsitan in fundamentis castrorum antiquorum - novum oppidum cum ecclesia conditum est. Anno 859 oppidum „Tullina“ appellatum est, cives autem (forsitan 985 vel 991) „Tullonenses“. [8] In carmine Nibelungorum (saec. 13) Attila, rex populi Hunnorum, Krimhildam in civitate Tulnensi excepit, cuius rei monumentum puteus anno 2005 erectus est.

Tempore Carolingorum Tulna fuit locus iudicii sedesque comitis nomine Ratpot; sub Domo Babenbergensi sedes marchionum quasi comitatus caput facta et locus mercaturae maximi momenti apicem dignitatis adepta est. Rudolphus I, primus Domus Habsburgensis imperator Sacri Romani Imperii, ut Deo grates ageret pro victoria de Ottocaro II, rege Bohemiae, deque liberatione ex vitae discrimine die 31 Augusti 1280 monasterium virginum Dominicanarum condidit.

Tulna priores partes ascensu Vindobonae atque serie calamitatum (inter quas inundationes, incendia, devastationes bellicas) amisit. Anno 1683 fuit locus, quo copiae Sacri Romani Imperii ad Vindobonam liberandam coactae sunt; a Tulna ad Calvum montem profectae impetum in Turcos fecerunt secundamque obsidionem Viennensem finiverunt.

Saeculo undevicesimo res oeconomicae vehementer efflorescere coeperunt, cum pons Danubii et ferrivia constructa sunt, Tulna novi circuli sedes facta est; saeculo vicesimo res scholas instituendo industriaeque fovendo progressae sunt. Anno 1986 Tulna petivit, ut caput Austriae inferioris fieret, frustra tamen: Cetium electum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tulnam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Catulina Castra in Topographia Austriacarum (Mathaeus Merian) apud Vicifontem.
  • Situs urbis publicus
  • "Tulln an der Donau" apud AEIOU (Theodisce)