Ordo Fratrum Minorum Conventualium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Franciscanus Conventualis Asisii

Ordo Fratrum Minorum Conventualium (Sigla: O.F.M.Conv. sive O.Min.Conv.), ad * Ordines Franciscanos pertinet. Religiosi huius ordinis etiam Minoriti (in terris linguae Theodiscae), Fratres Grisei (Grey Friars in terris linguae Anglicae) vel Chordati (Cordelier lingua Francogallica) appellantur.

Ordines Franciscani ex tribus ramis compositi sunt, scilicet ex ordinibus virorum, feminarum et tertio ordine Franciscano. Anno 1517 ordo virorum olim a Sancto Francisco Assisiensi conditus in duos (et postea in tres) ordines sui iuris divisus est, in Minoritas et Observantes, qui nomen Fratrum Minorum retinuerunt.

Structura ordinis[recensere | fontem recensere]

Curia ordinis generalis est Romae in conventu prope ecclesiam Sanctorum XII Apostolorum, locus medius spiritalis est Sacer Conventus Assisiensis (monasterium Conventualium Asisii). Minister Generalis ex mense Maio 2019 est Carolus Trovarelli Argentinus.

His diebus (status 2018) ordini sunt 30 provinciae, 18 custodiae, 460 monasteria et 4048 fratres toto orbe terrarum. Communitas ergo minor est quam illa Fratrum Minorum aut Cappuccinorum, qui postea ab ordine Fratrum Minorum separati sunt. Fratres in paroeciis, scholis et multis aliis locis serviunt. Proprium ordinis est vita communis et apostolatus urbanus.

Conventuales privilegio gaudent sepulcra Sancti Francisci Asisii et Sancti Antonii Patavii colendi.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Conventualium habitus ex tunica tenui funiculo (sive chorda, inde Chordati) albo circa ventrem alligata constat, paenula in fronte rotunda pone in acutum desinente addita. Color sive niger sive griseus esse potest.

Conventuales noti[recensere | fontem recensere]

Poeta Angelus Silesius (1624–1677), postquam se Ecclesiae Cathlicae Romanae adiunxit, in ordinem Fratrum Minorum conventualium intravit. Inter Conventuales notissimos est Maximilianus Kolbe (1894–1941), qui in castris carceralibus Auschwitz pro patre familiae sua sponte mortem obiit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]