Triumphi Gai Iulii Caesaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Triumphi Caesaris (Mantegna)
Caesar triumphator; e serie picturarum ab Andrea Mantegna annis 1486-1505 confectarum

Triumphi Gai Iulii Caesaris quinque, annis 46 a.C.n. et 45 a.C.n. celebrati a Caesare dictatore, describuntur a Plutarcho in "Vita Caesaris", ab Appiano in Romaica, a Dione Cassio in Historia Romana,[1] a Velleio Paterculo in Historiis et a Suetonio in libris De vita Caesarum. Sic a Suetonio enumerantur: "Confectis bellis quinquiens triumphavit, post devictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso quemque apparatu et instrumento".[2] Sic a Velleio: "... magnificentissimisque gladiatorii muneris, naumachiae et equitum peditumque, simul elephantorum certaminis spectaculis epulique per multos dies dati celebratione replevit eam. Quinque egit triumphos: Gallici apparatus ex citro, Pontici ex acantho, Alexandrini testudine, Africi ebore, Hispaniensis argento rasili constitit. Pecunia ex manubiis lata paulo amplius sexiens miliens sestertium."[3] Sic autem ab Appiano:

Ipse Romam reversus quattuor interpositis diebus peregit triumphos: de Gallis primum, in quo plurimas et magnas subduxerat nationes aliasque rebellantes devixerat; Ponticum contra Pharnacem; Libycum in Afros qui Scipioni adhaeserant, inter hos Iuba; Iubae filius infans adhuc afferebatur. Attulit et cuiusdam circa Nilum naumachiae triumphum Aegyptium, Gallorum et Pharnacis in medio. Quae vero ad Romanos pertinebant veluti inter cives gesta, neque sibi admodum honesta et Romanis insuper turpia infaustaque videbantur, triumpho per imagines inscripsit, eorumque passiones pariter expressit. Viros quoque similitudinibus variis scriptisque repraesentavit, Pompeii imagine excepta. Huius solum deferri et ostendi vetuit, cum populum erga illum benevolentia affectum adhuc esse intelligeret. Populus igitur domesticis in malis quoquo timore oppressus suspirio tamen maerorem prodidit, potissimum cum Lucium Scipionem imperatorem suum a seipso sub pectore traiectum et in mare collabentem, et Petreium se inedia ferroque conficientem intueretur, et Catonem fere in modum viscera dilacerantem sua. Achillae necem ac Pothini gaudio prosecuti sunt omnes, et in Pharnaci fuga risum emiserunt.
Pecuniarum in triumphis summam delatam ferunt sexaginta quinque talentorum milium; coronas ex auro duas et viginti ac octingentas supra duo mille, quae quattuor supra decem et quadringentarii amplius, vigintique milium librarum pondus excellerent. Ex quibus statim post triumphum quaecumque exercitui pollicitus fuerat ampliore adhuc pecunia exsolvit: militi drachmas quinque mille Atticas; centurioni bis totidem; tribunis militum equitibusque in duplo maius; ad haec singulis ex populo minam unam Atticam (Appianus, Bella civilia 2.101-102).

Triumphus Gallicus[recensere | fontem recensere]

Hoc triumpho Vercingetorix interfectus est.[4] Sic Suetonius:

Gallici triumphi die Velabrum praetervehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus ...
Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud vulgatissimum pronuntiaverunt:
Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:
ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem ...
Ne provincialibus quidem matrimoniis abstinuisse vel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum:
urbani, servate uxores: moechum calvom adducimus.
Aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum! (Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37, 49, 51).

Triumphus Aegyptius[recensere | fontem recensere]

Arsinoë Cleopatrae soror, quae brevissimo spatio regina fuerat Aegypti, in triumpho inter captivos producta est, id quod populo Romano valde displicuit, posteaque in exsilium Ephesi missa.[5]

Triumphus Ponticus[recensere | fontem recensere]

Sic Suetonius: "Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni, vidi, vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam".[6]

Triumphus Africanus[recensere | fontem recensere]

Lictores permulti in triumpho visi sunt; spolia a civibus Romanis in bello Africano dempta ostenta sunt.[7] Sic Plutarchus:

ἔπειτα θριάμβους κατήγαγε τὸν Αἰγυπτιακόν, τὸν Ποντικόν, τὸν Λιβυκόν, οὐκ ἀπὸ Σκιπίωνος, ἀλλ´ ἀπ´ Ἰόβα δῆθεν τοῦ βασιλέως. τότε καὶ Ἰόβας, υἱὸς ὢν ἐκείνου κομιδῇ νήπιος, ἐν τῷ θριάμβῳ παρήχθη, μακαριωτάτην ἁλοὺς ἅλωσιν, ἐκ βαρβάρου καὶ Νομάδος Ἑλλήνων τοῖς πολυμαθεστάτοις ἐναρίθμιος γενέσθαι συγγραφεῦσι (Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 55.2-3).

Sic Suetonius de C. Octavio (Augusto futuro): "Quadriennio post virili toga sumpta, militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem".[8] Talia et Nicolaus Damascenus, qui iuvenem post Caesaris currum sequi refert. Octavius etiam pro Caesare ludis scaenicis tam Latinis quam Graecis dum triumphus celebratur ostentatis praesedit.[9]

Dona militibus et populo data[recensere | fontem recensere]

Die 26 Septembris 46 a.C.n., qui ultimus fuit illorum triumphorum, Forum Iulium sacratum est.

De donis militibus et populo datis sic refert Plutarchus: Μετὰ δὲ τοὺς θριάμβους στρατιώταις τε μεγάλας δωρεὰς ἐδίδου, καὶ τὸν δῆμον ἀνελάμβανεν ἑστιάσεσι καὶ θέαις, ἑστιάσας μὲν ἐν δισμυρίοις καὶ δισχιλίοις τρικλίνοις ὁμοῦ σύμπαντας (Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 55.4). Vina in epulis praebita sic Plinius enumerat:

Quid? Non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni amphoras, Chii cados in convivia distribuit? Idem Hispaniensi triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo tempore primum quattuor genera vini adposita constat (Plinius, Naturalis historia 14.97).

Epulum populo datum Dio Cassius describit.[10] Sic rursus Suetonius:

Veteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina sestertia, quae initio ciuilis tumultus numerauerat, vicena quaterna milia nummum dedit. Adsignauit et agros, sed non continuos, ne quis possessorum expelleretur. populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, viritim divisit et hoc amplius centenos pro mora. Annuam etiam habitationem Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit. Adiecit epulum ac viscerationem et post Hispaniensem victoriam duo prandia; nam cum prius parce neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum praebuit (Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 38).

Munus in filiae memoriam[recensere | fontem recensere]

Post triumphos Caesar "munus populi epulumque pronuntiavit in filiae memoriam" (iam octo annos mortuae) "quorum ut quam maxima expectio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamvis macellaris ablocata, etiam domesticatim apparabat. Gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos reservandosque mandabat". Sic Suetonius, consentiente Dione Cassio.[11] Plutarchus etiam Caesarem θέας δὲ καὶ μονομάχων καὶ ναυμάχων ἀνδρῶν παρασχὼν ἐπὶ τῇ θυγατρὶ Ἰουλίᾳ πάλαι τεθνεώσῃ ("ludos gladiatorum naumachorumque praebuisse ob filiam ante multos annos mortuam") refert.[12]

Triumphus Hispanicus (45 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Dio Cassius Caesarum nullis rebus ad imperium additis, civibus tantum debellatis, triumphum e Hispania anno 45 a.C.n. celebrare refert.[13] Sic Plutarchus:

Τοῦτον ἔσχατον Καῖσαρ ἐπολέμησε τὸν πόλεμον· ὁ δ´ ἀπ´ αὐτοῦ καταχθεὶς θρίαμβος ὡς οὐδὲν ἄλλο Ῥωμαίους ἠνίασεν. οὐ γὰρ ἀλλοφύλους ἡγεμόνας οὐδὲ βαρβάρους βασιλεῖς κατηγωνισμένον, ἀνδρὸς δὲ Ῥωμαίων κρατίστου τύχαις κεχρημένου παῖδας καὶ γένος ἄρδην ἀνῃρηκότα ταῖς τῆς πατρίδος ἐπιπομπεύειν συμφοραῖς οὐ καλῶς εἶχεν, ἀγαλλόμενον ἐπὶ τούτοις ὧν μία καὶ πρὸς θεοὺς καὶ πρὸς ἀνθρώπους ἀπολογία τὸ μετ´ ἀνάγκης πεπρᾶχθαι, καὶ ταῦτα πρότερον μήτ´ ἄγγελον μήτε γράμματα δημοσίᾳ πέμψαντα περὶ νίκης ἀπὸ τῶν ἐμφυλίων πολέμων, ἀλλ´ ἀπωσάμενον αἰσχύνῃ τὴν δόξαν. (Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 56.7-9)

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, Historia Romana 43.19-24
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37
  3. Velleius Paterculus, Historiae 2.56.1-2
  4. Dio Cassius, Historia Romana 43.19.4
  5. Dio Cassius, Historia Romana 43.19
  6. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 37
  7. Dio Cassius, Historia Romana 43.19.2-3
  8. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 8
  9. Nicolaus Damascenus, Vita Augusti 8
  10. Dio Cassius, Historia Romana 43.21.3-4
  11. Dio Cassius, Historia Romana 43.22.3-4
  12. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 55.4
  13. Dio Cassius, Historia Romana 43.42.1-3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.