Vita Augusti (Nicolaus)

E Vicipaedia

Vita Augusti est opus biographicum Graece (Βίος Καίσαρος[1]) a Nicolao Damasceno, imperatoris coaevo, scriptum. Huius operis sex fragmenta tantum ad tempora nostra pervenerunt; eventa in illis relata non ultra mensem novembrem anni 44 a.C.n. procedunt : itaque ad Augusti educationem iuventutemque et ad Caesaris successionem pertinent. Praeterea laudatio potius quam historia critica videri potest : sive enim circa 20 a.C.n.[2] sive ut nonnulli volunt circa 8 a.C.n. librum suum perfecit Nicolaus, qui Herodis Magni minister et legatus erat, certe Augusti benevolentiam adsentatione captare cupiebat. Saepe biographiam quam de se ipso composuerat Augustus in linguam Graecam convertisse creditur[3] (quae hodie deperdita est). Sunt tamen etiam qui publicationem post Augusti mortem (14 p.C.) differant[4].

De traditione manuscripta[recensere | fontem recensere]

Haec sex fragmenta, quibus Felix Jacoby numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :

  • Turonensi C 980, undecimi saeculi, qui Excerpta de Virtutibus et Vitiis continet (pars erat encyclopediae historicae iussu Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo compilatae). Hic liber in insula Cypro a Nicolao Perescio emptus (1627) primo Parisiis ab Henrico Valesio anno 1634 editus est = fragmenta 125-129 quae ad educationem Octavii pertinent.
  • Scorialensi Ω I 11, sexti decimi saeculi, qui aliam partem eiusdem compilationis Excerpta de Insidiis inscriptam et fragmentum 130 Nicolai continet. Hic liber non ante annum 1843 inventus et editus est. Fragmentum hoc longissimam narrationem Caesaris idibus Martiis caesi et rerum sequentibus mensibus gestarum praebet. Hic fons Nicolai non erat ipse Augustus, fortasse potius Asinius Pollio[5].

Editiones fragmentorum Nicolai Damasceni[recensere | fontem recensere]

  • Nicolas de Damas : Histoires - Recueil de coutumes - Vie d'Auguste - Autobiographie, interpr. et comment. ab Édith Parmentier et Francesca Prometea Barone. - Paris : les Belles lettres, 2011. (Fragments ; 12e) ISBN 978-2-251-74211-3 [Textus Graecus, interpretatio Francogallica et adnotatio.]
  • Nicolaus of Damascus: The Life of Augustus and The Autobiography edited with Introduction, Translation and Historical Commentary (curante et interpretante Marco Toher), Cambridge University Press, 2016. ISBN 9781107075610 Recensio critica

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • M.Schüler, U. Staffhorst, 'Die Augustus-Vita - Bíos Kaísaros des Nikolaus von Damaskos I und II', in: Jahrbuch des Bismarckgymnasiums Karlsruhe 1991 : 55-67 et 1992 : 101-113
  • Marcus Toher, 'The Date of Nicolaus’ Βίος Καίσαρος', GRBS 1985(26) : 199-206.
    • 'Herodes, Augustus and Nicolaus of Damascus', in Herod and Augustus : papers presented at the IJS conference, 21st-23rd June 2005 (curantibus David Jacobson et Nikos Kokkinos), Lugduni Batavorum, Brill, 2009 : 65-82. (IJS studies in Judaica ; 6).ISBN 978-90-04-16546-5 [1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. At lexicon Suda his verbis librum designabat : τοῦ βίου Καίσαρος ἀγωγήν, quod potius significat de "educatione Caesaris" et Edith Parmentier editioni suae titulum inscribebat : ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΒΙΟΥ ΚΑΙΣΑΡΟΣ ΤΟΥ ΣΕΒΑΣΤΟΥ ΚΑΙ ΤΗΣ ΑΥΤΟΥ ΑΓΩΓΗΣ.
  2. Sic Felix Jacoby.
  3. G. Dobesch, 'Nikolaos von Damaskos und das Selbstbiographie des Augustus', Grazer Beiträge 1978 : 91-174. Contra : Toher (1985).
  4. Toher (1985) qui Laqueur (1936 : RE sub verbo Nikolaos) sequitur.
  5. B. Scardigli, 'Asinius Pollio und Nikolaos von Damaskos', Historia 1983(32) : 121-123.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Versio fragmentorum (Anglice)

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.