Pontus (regnum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regni Pontici situs

Vide etiam paginam discretivam: Pontus

Pontus (Graece: Πόντος) sive Regnum Ponticum[1] est regnum in homonyma regione Anatoliae boreo-orientalis in Turcia hodierna anno 301 a.C.n. ortum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Regnum anno 301 a.C.n. a Mithridate I, filio satrapae Persici, qui in ministerio Antigoni I Diadochi fuerat, conditum est.

Mithridate VI rege ultimo regnum non solum partem Cappadociae ponticam, sed etiam litus maritimum a finibus Bithyniae usque ad Colchidem, partes Paphlagoniae et Armeniae comprehendit.

Regno anno 63 a.C.n. a Pompeio destructo Pontus in Rem Publicam Romanam insertus et cum Bithynia in provinciam Bithyniam et Pontum coniuncta est, quae oram inter Heracleam Ponticam (hodie: Ereğli) et Amisum (hodie: Samsun), oram Ponticam, amplexa est. Diocletiano imperatore (circa annum 295) regio Pontica in quattuor provincias Dioecesis ponticae divisa est:

  1. Paphlagonia
  2. Diospontus
  3. Pontus Polemoniacus
  4. Armenia Minor

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bella Mithridatica

Notae[recensere | fontem recensere]