Iuba II (rex Numidiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomisma regis Iubae II

Iuba II (natus anno 52 aut 50 a.C.n.; mortuus 23 p.C.n.), filius regis Iubae I, fuit rex Numidiae et postea Mauretaniae. Regia Iubae caputque regni Mauretaniae eo tempore erat Iol Caesarea.

Plinius de duabus mensis pendentibus ex arbore citri factis et a Iuba venundatis "quarum alteri pretium fuit HS |XII| [i.e. sestertium 1 200 200], alteri paulo minus".[1] Iuba fuit et scriptor in linguis Graeca et Latina de rebus Africanis, de geographia, de historia naturali. Opus eius De Arabia Gaio Augusti f. Caesari dicatum est.

Herbam antea incognitam inveniens, rex ipse ad honorem medici sui Euphorbi appellavit Euphorbiam et de hac herba librum scripsit. Hoc nomen etiamnunc eodem generi plantarum afficitur, et, ut memoriam eventus retineatur, una species nomen Euphorbia regisjubae habet; sed herba a rege inventa potius est Euphorbia resinifera.

Familiaris Iubae erat tragicus Leonteus Argivus, cui, pessime personam Hypsipylae agenti e fabula Euripidis, rex hoc epigramma dicavit, calumnians eum ut ganeonem, olim Bacchi amicus, carduorum vinique nimis amator:

Μή με Λεοντῆος τραγικοῦ κιναρηφάγου ἦχος
λεύσσων Ὑψιπύλης ἐς κακὸν ἦτορ ὅρα.
ἤμην γάρ ποτ' ἐγὼ Βάκχῳ φίλος, οὐδέ τιν' ὧδε
γῆρυν χρυσολόβοις οὔασιν ἠγάσατο.
νῦν δὲ με χυτρόποδες, κέραμοι καὶ ξηρὰ τάγηνα
χήρωσαν φωνῆς, γαστρὶ χαριζόμενον.
– Rex Iuba apud Amarantum De scaena (ab Athenaeo, Deipnosophistae 343f citatum).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera scripta regis Iubae deperdita sunt, sed fragmenta reperta sunt apud multis auctoribus Latinis necnon Graecis.

  • De herba euphorbia
  • De Arabia
  • Historia Romana
  • Libyca sive de Africa
  • Assyriaca
  • Physiologa
  • De pictura et pictoribus
  • Historia theatrica
  • Similitudines, fortasse inter linguis Graeca et Latina
  • De corruptione verborum

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Needham, Petrus, ed. 1704. Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore. Cantabrigiae, pp. xii-xiii.