Nicolaus Damascenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus Damascenus, Graece Νικόλαος Δαμασκηνός, fuit philosophus peripateticus et historicus, e Damasco Syriae oriundus et anno circiter 64 a.C.n. natus, qui Graece scribebat. Amicus fuit imperatoris Augusti (cuius vitam composuit) et Herodae regis; fuit et tutor filiorum M. Antonii et Cleopatrae.[1]

De familia et educatione[recensere | fontem recensere]

Nobili et divite familia Damascena natus, Nicolaus filius Antipatri et Stratonicae erat. Pater cursum honorum suae civitatis usque ad summos magistratus percucurrit ; cum egregia fama frueretur ob iustitiam facultatemque dicendi, multas legationes absolvit patriam cum vicinis civitatibus ut reconciliaret. Itaque Nicolaus optimis magistris puer traditus est atque, paternis vestigiis insistens, litterarum Graecarum (tragoedias et comoedias adulescens componebat) ceterarumque scientiarum omni genere studiosissimus erat. Postremo Aristotelis doctrinam amplexus, philosophiam maxime coluit[2].

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et opere Nicolai Damasceni[recensere | fontem recensere]

Praeter ipsius Nicolai de Vita sua praecipuus fons est Flavius Iosephus :

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sophronius Hierosolymitanus PG vol. 87 col. 3622D
  2. De vita sua, frg. 131-132 = Suda sub verbis Antipatros et Nikolaos.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones fragmentorum Nicolai Damasceni
  • Nicolas de Damas : Histoires - Recueil de coutumes - Vie d'Auguste - Autobiographie, interpr. et comment. ab Édith Parmentier et Francesca Prometea Barone. - Paris : les Belles lettres, 2011. (Fragments ; 12e) ISBN 978-2-251-74211-3 [Textus Graecus, interpretatio Francogallica et adnotatio.]
Editiones fragmentorum praecipue historicorum
Biographica et critica
Aliae encyclopaediae