Modius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Modius Romanus aeneus (saec. IV).

Modius est mensura Romana capacitatis sedecim sextarios (circiter 8 litra 73 centilitra) capiens. Item vas erat unius modii capax, quo Romani ad grana frumentaque metienda utebantur. Qui modius saepe ab imperatoribus Romanis in nummis expressus est, sive solum ut in quadrantibus Claudii, sive, spicis redundans, ad pedes figurae muliebris, Abundantiae vel Annonae : ita ostendere cupiebant quantae curae sibi essent alimenta plebis Romanae. Nam modius velut insigne frumenti et annonae factus erat.

Ante metricam rationem ubique institutam hoc nomen mensurae pluribus regionibus Europae in usu fuit (francogallice muid, italiane moggio, hispanice lusitaneque moio) : at mutatis locis diversissimae capacitatis fuit.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]