Terry Brown

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Terry Michael Brown (natus in Iova in Civitatibus Foederatis[1] die 18 Augusti 1944) est sacerdos Anglicanus, olim administrator missionum Synodi Generalis Ecclesiae Anglicanae Canadae, quondam episcopus Malaitae,[2] et historicus ecclesiae.[3]

De vita[recensere | fontem recensere]

In Iova natus, Cedar Rapids Iovae Iacsoniaeque Michiganiae educatus,[4] gradum baccalaureatum anno 1966 apud Collegium Kalamazoo accepit[5] (tertio autem anno Universitatem Aberdonensem frequentaverat). In programmate Ph.D. in historia apud Universitatem Brandeis anno 1966 matriculavit, sed miles in rebus medicinalibus in exercitu Civitatum Foederatum ad castra Drake Asacae in urbe Iaponiae annis 1968 et 1969 militare debuit. Ab Asia regressus, uno anno in programmate magistrali in humanitatibus apud Universitatem Civicam Wayne Detroiti anno 1970 frequentare coepit, sed mox in Canadam migravit, ubi Magister Divinitatis (Hons.) anno 1974 apud Collegium Sacrosanctae Trinitatis Toronti factus est.[6]

Confirmatus in Ecclesia Episcopaliana ab Episcopo Massachusettae, diaconus in cappella Collegii Sacrosanctae Trinitatis die 20 Martii 1974 ab Haroldo Nutter, Episcopo Frederictoniae in Dioecese Frederictoniae,[7] factus est. Sacerdos in cathedrali Christi in dioecesi Frederictoniae in Ecclesia Anglicana Canadae ab eodem episcopo Haroldo Nutter die 22 Maii 1975 consecratus est. Curator adiuvans apud Ecclesiam Sancti Georgii Monctoniae in Novo Brunsvico annis 1974 et 1975 fuit. Tum lector in theologia apud Medium Theologicum Episcopi Patteson in Guadalcanal in Insulis Salomonis annis ab 1975 ad 1981 meruit, sub aegide ministerii missionizationis externae Synodi Generalis Ecclesiae Anglicanae Canadae.[8]

Insulas Salomonis missionarius et orator in Collegio Theologico Episcopi Patteson anno 1976 primum visitavit, Ecclesia Anglicana Canadae et Ecclesia Anglicana Melanesiae[9] una agentibus. Acroases in historia variisque theologiae provinciis sex annos habebat, antequam ad Canadam anno 1981 exeunte rediit, ut missionem Asianam Pacificamque duceret, propositum Torontoni conditum. Magister Theologiae anno 1981 et Theologiae Doctor apud Collegium Sacrosanctae Trinitatis anno 1987 factus est.[10]

Quartus episcopus Malaitae in cathedrali Christi Regis ad Fiu in Malaita magnifice die 26 Maii 1996 consecratus est, primus Canadensis qui episcopus in Melanesia meruerit.[11] Consecrator principalis fuit Ellison Pogo eques, tertius Archiepiscopus Melanesiae. Coconsecratores fuerunt quinque episcopi dioecesani Ecclesiae Provinciae Melanesiae (episcopi insularum Temotu, Ysabel, Hanuato'o, Vanuatu, ac Banks et Torres); Stewart Payne, Archiepiscopus Terrae Novae Occidentalis, personam Primatus Canadae gerens; Bundo Kim, primas Coreae; Albertus Ramento,[12] Episcopus Maximus Ecclesiae Liberae Philippinensis; tres episcopi insularum (episcopi Polynesiae, Aotearoae, et Aipo Rongo in Papua Nova Guinea); Normannus Palmer,[13] secundus Archiepiscopus Melanesiae; ac tres priores episcopi Malaitenses.

Brown praefectus dioecesis usus oecumenicales inter varias insulae ecclesias meliorem facere conabatur, atque evolutioni liturgicae per Munus Liturgiae et Cultum Divini favebat; se autem a munere episcopali Malaitensi die 18 Augusti 2008 removit, Samuele Sahu successore et quinto dioecesis episcopo. In Canadam reditus, episcopalis Ecclesiae Ascensionis Hamiltoniae in Ontarione curator meruit, donec se a magistratu die 31 Ianuarii 2020 abdicavit. Instructor adiunctus missiologiae in ordine professorum divinitatis Collegii Sacrosanctae Trinitatis Toronti manet.[14]

Per interrete anno 2013, Brown digitalem relatus Consilii Veritatis et Reconciliationis Insularum Salomonis de bello ethnico in Insulis Salomonis textum divulgavit, quem ipse antea composuerat, rectionem civitatis multum vexans.[15] Praeses quidem consilii, Pater Sam Ata, relatum divulgatum contra leges fuisse dixit.[16]

De sua vita, summatim sic dixit: "Et in peius ut videtur, 'recondita' est mea sexualitas. Vivo particeps omnium mundorum quattuor: Ecclesiae Episcopalis (Civitatum Foederatarum), Ecclesiae Anglicanae Canadae, Ecclesiae Melanesiae, ac dolentis mundi laicorum, diaconorum, sacerdotum, episcoporum gay et lesbianarum."[17][18]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Episcopal Life, "Retirement: Terry Brown, diocese of Malaita," Anglican Journal, 1 Octobris 2008.
  2. "Malaita bishop Terry Brown, former General Synod mission coordinator, retires, "Episcopal News Service, 21 Augusti 2008.
  3. Terry Brown, "Report on Reorganizing the Anglican Church of Melanesia Archives on deposit at the National Archives of the Solomon Islands and development of future Anglican Church of Melanesia Archives," acroasis in conventu Pacific History Association in Universitate Pacifici Australis Suvae Vitiorum die 12 Decembris 2008 habita.
  4. Diploma, Jackson High School, 1962.
  5. Kalamazoo College Commencement program, 1966.
  6. "So Three Bishops and a Lawyer Walk into a Chapel." 2004. Trinity Alumni Magazine 42, no. 1 (autumnus): 5.
  7. Qui anno 1980 Metropolitanus Canadae factus fuerit.
  8. Anglice "Department of World Mission of the General Synod of the Anglican Church of Canada" (Canadian Churchman, Maius 1985, p. 7).
  9. Omnis Ecclesia Anglicana Melanesiae anno 1975 constituta est, post 118 annos societatis missionariae cum Ecclesia Anglicana in Aotearoa, Nova Zelandia et Polynesia (olim Ecclesia Provinciae Novae Zelandiae). Provincia Melanesiana in octo dioecesibus per rem publicam Vanuatuensem, Insulas Salomonis, et Novam Caledoniam consistit.
  10. "So Three Bishops and a Lawyer Walk into a Chapel." 2004. Trinity Alumni Magazine 42, no. 1 (autumnus): 5.
  11. "Order of service for the consecration & installation of the Reverend Dr. Terry Michael Brown as the 4th Bishop of Malaita at the Cathedral of Christ the King, Fiu, Malaita on the Day of Pentecost, Sunday, 26 May, 1996, 7.30 a.m.
  12. Vide biographiam Alberti Ramento in Wikipedia, qui ad ultimum in Philippinis iurum humanorum fautor necatus est.
  13. Vide biographiam Normanni Palmer in Wikipedia.
  14. "A Practised Hand at Retiring." CSC Newsletter 53, no. 1 (Maius): 11; PDF, ubi photographema Brown videtur.
  15. Conger 2013.
  16. "Pacific Media Watch: SOLOMON ISLANDS: Government angry over internet release of 'truth' report" (cum photographemate episcopi Brown).
  17. Anglice: "And to make matters worse, my own sexuality is 'dodgy.' I live in and am a part of all four worlds—The Episcopal Church, the Anglican Church of Canada, the Church of Melanesia and the pained world of gay and lesbian laity, deacons, priests and bishops."
  18. Simple Massing Priest (blog), 30 Iulii 2008.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Terry, ed. 2006. Other Voices, Other Worlds: The Global Church Speaks Out on Homosexuality. Novi Eboraci: Church Publishing Company. Darton Longman and Todd.
  • Brown, Terry. 2015. "Anglican Way or Ways?" In The Oxford Handbook of Anglican Studies, ed. Mark Chapman, Sathianathan Clarke, et Martyn Percy. Oxoniae: Oxford University Press. doi:10.1093/oxfordhb/9780199218561.013.47.
  • Brown, Terry. 2016. "Missiology and Homosexuality." Rethinking Mission, 15 Iulii 2016. PDF.
  • Brown, Terry, et Christopher Lind, eds. 1985. Justice as Mission: An Agenda for the Church. Burlingtoniae Ontarionis: Trinity Press.
  • Conger, George. 2013. "Solomon Islands bishop under fire for leaking govt peace report." The Church of England Newspaper, 9 Maii 2013. Summarium interretiale.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]