Diaconus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Stephanus, unus e primis septem ecclesiae Christianae diaconis, dalmatica vestitus, librum evangelii et martyri palmam gestans, circa caput tres lapides; ex Ara Demidoff, ab Carolo Crivelli anno 1476 picta.

Diaconus[1] (Graece διάκονος, "minister"[2]) apud Christianos est quidam sacerdotis vel pastoris adiutor, cuius officium, sive clericum sive laicum, secundum ecclesiam variatur. In ecclesiis Catholica, Anglicana, Orthodoxa diaconus est minister ordinatus, clericus qui sacerdotem in celebratione liturgiae adiuvat. In aliquibus ecclesiis Protestantibus diaconus est laicus qui varias res ecclesiasticas curat. Mulier sic ministrans appellatur diaconissa vel diacona.[3]

Diaconi Christiani aliquoties in Novo Testamento commemorantur:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diāconus, -ī; aliquando diācō(n), -onis,
  2. Henricus Georgius Liddell et Robertus Scott, An Intermediate Greek-English Lexicon (Oxoniae: Clarendon Press, 1889; ISBN 0-19-910206-6; Versio interretialis, inventum 18 Octobris 2007).
  3. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus, Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis, Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "diaconissa"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad diaconos spectant.
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!