Magister Divinitatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Magister Divinitatis, titulus M.Div. usitate imminutus, in academico theologiae studio est primus gradus professionalis professionis pastoralis in America Septentrionali, vulgatissimus gradus academicus a seminariis et scholis divinitatis concessus. Hic gradus, in multis denominationibus Christianis et in nonnullis religionibus aliis, est solitum necessarium ordinationis in sacerdotium vel statum pastoris, sive pro alia creatione, ordinatione, vel diplomate ministrationis professionalis. Hic gradus in seminariis accreditatis in Civitatibus Foederatis inter 72 et 106 horas crediti studii requirit, quorum 72 sunt minimum bb academicis procuratoribus aestimantibus institutum, et 106 sunt ad fines altiores scholarum quae latius disciplinarum cognatarum studium volunt.

Christianae Magistri Divinitatis rationes usitate cursus ministerii Christiani et theologiae requirunt. Cursus usitate comprehendunt studia Graecae, theologiae, philosophiae, historiae ecclesiasticae, theologiae pastoralis, Bibliorum Hebraicorum (Veteris Testamenti), et Novi Testamenti. Multae rationes etiam cursus de incremento ecclesiae, ecclesiologia, evangelismo, theologia systematica, educatione Christiana, studiis liturgicis, lingua Latina, lingua Hebraica, iure canonico, et patristica comprehendunt. Gradus thesem academicam comprehendere potest.

Nexus interni