Stephanus Ertl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stephanus Ertl mense Maio 2008

Stephanus / István Ertl (natus in Hungaria anno 1965) est paedagogus, philologus, interpres et esperantista Hungaricus, qui in Luxemburgo habitat.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Hungaria, Ertl professor in gymnasio fuit. Annis inter 2002 et 2003 Bruxellis agens informatorius fuit Retis Europaei contra odium phyleticum. Anno 2003 interpres linguae Hungaricae primus officialis in suprema rationum aut fisci curia (Cour des comptes européenne) creatus est.

In Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Esperantista factus est Ertl anno 1977 cum sua sponte libri definitivi paginas versatus esset. Anno 1980 cursum Georgii Mihalkov participavit. Calatae Hieronis ipse Esperanticum idioma docuit cum anno 1986 tum anno 1987. Ibidem sodalitatem Viridis aquilae (Verda aglo) condidit. Annis inter 1986 et 1988 linguam Hungaricam instruxit in cursibus piratarum qui nuncupabantur. Praelectiones de litteris Esperanticis annis inter 1990 et 1991 in Universitate Scientiarum Budapestini et inde ab 1999 Posnaniae in universitate ab Adam Mickiewicz nominata (Uniwersytet im. Adama Mickiewicza w Poznaniu) dedit.

Stephanus Ertl periodica Internacia Pedagogia Revuo (Associationis Esperanticum docentium internationalis; 1987-1991), Opus Nigrum (1987-1990), Kontakto (1990-1991) et Esperanto (Universalis Societatis Esperanticae, 1992-2001) moderatus est. Anno 2001 una cum duobus aliis officialibus laborem pro citata societata terminavit, cum nonnulli antistites male effrenateque sese gessissent. Anno 2003 a Stephano Ertl et aliis modernum atque inusitatum periodicum interretiale Liberum Folium in lucem prolatum est. Ertl etiam operam dedit in periodico Literatura Foiro parando et operam dat in redactionibus periodicorum Beletra Almanako, La Ondo de Esperanto et Kontakto (Associationis iuventutis Esperanticae internationalis/UEA). Tractationes eius interdum apud Monato quoque legi possunt.

Tamen labor officialis pro UEA denuo resusceptus est: Ertl membrum consilii UEA est inde ab anno 2013; annis inter 2004 et 2010 in curatione consilii operam navabat, annis inter 2005 et 2008 in curatione de novis magistratibus eligendis. Inter praefectos numeratur apud Associationem internationalem de libertatibus ethnicis (Internacia Komitato por Etnaj Liberecoj / IKEL; inde ab anno 2005), apud Academiam Esperanticam in litteris (Akademio Literatura de Esperanto, inde ab anno 2007), apud Associationem diunariorum Esperanticorum internationalem (inde ab anno 2008), apud Opus fundatum Grabowski (Fondaĵo Grabowski, inde ab anno 2008).

Tirocinia de interpretationis arte Argentorati fecit in Instituto interpretum et relationum internationalium. In multis colloquiis ubi de rebus linguisticis agebatur, Ertl ipse ex tempore et libenter interpretabatur in linguam Esperanticam.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ipsius[recensere | fontem recensere]

  • Lajos Tárkony kaj la Budapeŝta Skolo (indagatio litterarum, 1990)
  • Tiu toskana septembro (una cum Conrado Tavanti, fabula criminalis, 1990)
  • Esperanto kaj la estonteca plurlingvismo. Disputatio cum Humberto Eco (Francisco Lo Jacomo adiuvant, 1994)
  • Carmina duo et pedestres fabulae quinque in volumine Ek al Leg'! (1991), Tempo fuĝas (1995), Sferoj 10 (2000), Mondoj (2001) et Vizaĝoj (2010).
  • Tractationes Struktura kaj socilingvistika esploro de Esperanto (1997), Abunda fonto. Memorlibro omaĝe al Prof. István Szerdahelyi (2009), La arto labori kune. Festlibro por Humphrey Tonkin (2009) et Dek gazetoj (2010)
  • Rememoriae in Hermann: Fragmente / Fragmentoj (2000), Lee Chong-Yeong, gvidanto nia (2009) et Abunda fonto (2009)
  • La Postdomo (fabula Milesia parva satirica, 2003)
  • Provizore (poemata, 2004).

Moderationes[recensere | fontem recensere]

Curavit versionem Anglicam The Infant Race carminis Gulielmi Auld praetitulati La infana raso (converterat Girvan McKay).

Conversiones[recensere | fontem recensere]

In linguam Esperanticam:

Aparuerunt eius conversiones: in linguam Francogallicam ex opere Michaelis Kornisi; in linguam Hungaricam ab Stephano Ertl conversi sunt auctores hi: Gulielmus Auld, Georgius Ludovicus Borges, Dino Buzzati, Remco Campert, Alfonso Rodríguez Castelao, Carolus Coleiro, Ioannes Echenoz, Floor Haakman, Quintus Horatius Flaccus, Petrus Joukl, Edwin de Kock, Marius Luzi, Stephanus MacGill, Meva Maron, Rogerius Martin du Gard, Maurus Nervi, Tonnus Oosterhoff, Georgius Orten, Rainerius Maria Rilke, Petrus Ronsardus, Eduardus Gy. Rózsa, Georgius Simenon, Nasos Vajenas, Iulius Verne, Uwe Weiss;

Mentio facienda est etiam de istius hominis conversionibus ex lingua Esperantica in linguam Hungaricam opusculorum horum:

Alia[recensere | fontem recensere]

Stephanus Ertl scripsit in editionibus his periodici cui titulus Beletra Almanako: BA1, BA3-4, BA6, BA8-10, BA 13, BA 19-20, BA22-23.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]