Roman numeral 10000 CC DD.svg

Humbertus Eco

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Humbertus Eco
Res apud Vicidata repertae:
Humbertus Eco: imago
Humbertus Eco: subscriptio
Nativitas: 5 Ianuarii 1932; Alexandria Statiellorum
Obitus: 19 Februarii 2016; Mediolanum
Patria: Italia

Humbertus Eco (natus Alexandriae Statiellorum die 5 Ianuarii 1932; mortuus Mediolani die 19 Februarii 2016) fuit philosophus, linguisticae et semioticae eruditus, et mythistoricus. Notabilis fuit praesertim propter fabulam Il nome della rosa ("Nomen rosae") anno 1980 editam. Professor universitatis Bononiensis et Academicus Lynceorum fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Humbertus Eco et Dionysius Scheck anno 2011 apud mercatum librarium Francofurtensem colloquuntur

Humbertus Eco alumnus fuit universitatis Taurinensis ubi anno 1956 propter dissertationem (titulo Il problema estetico in San Tommaso proditurum) laureatus est. Ibidem annis 1956-1964 philosophiam docuit eodemque tempore editor meruit apud catenam televisificam RAI, ubi cum Furio Colombo, Ioanne Vattimo, Emmanuele Milano, Fabiano Fabiani, Angelo Guglielmi inter "piratas" (corsari) comprehensus est qui, duce Philiberto Guala, res culturales modo graviori in programmata televisiva introducere curabant.

Mox commentationes librosque de divulgatione populari scripsit atque semioticae studere coepit. Libellos Versus: quaderni di studi semiotici anno 1971 ipse condidit et usque ad mortem direxit. Apud universitates Mediolanensem et Florentinam brevius temporis spatium docuit, sed anno 1975 professor semioticae factus est studii Bononiensis ubi multos annos manens rector instituti communicationis praesesque scholae superioris scientiarum humanisticarum meruit. Eisdem annis apud universitates longinquiores tam Americanas quam Europaeas praelectiones habebat. Ab anno 1985 usque in 2016 epistulam perpetuam sub titulo "La bustina di Minerva" apud hebdomadarium L'espresso contribuebat.

Mythistoriam primum anno 1980 divulgavit, titulo Il nome della rosa ("nomen rosae"), qua vitam et philosophiam monachorum mediaevalium inquisitionemque in crimina latentia stylo admodum erudito in melodrama convertit, disperditionem operis Aristoteliani De comoedia modo fictivo explicans, amico Georgio Ludovico Borges per bibliothecam mirabilem bibliothecariumque orbatum alludens. Huius libri gratia praemium Strega anno 1981 accepit. Liber a fere omnibus acclamatus, in multas linguas conversus, in pelliculam accommodatus est anno 1986 productam. Mox alias mythistorias historicas conscripsit, Il pendolo di Foucault anno 1988 de ficta conspiratione illusorioque Templariorum thesauro, L'isola del giorno prima 1994, Baudolino anno 2000 de exploratoribus mediaevalibus, La misteriosa fiamma della regina Loana anno 2004 de memoria perdita, Il cimitero di Praga anno 2010 de antisemitismo crescenti, Numero Zero anno 2015 de corruptione politica in Italia. Quae fabulae, laudibus semper renovatis divulgatae, a paucioribus perlegebantur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Humbertus Eco anno 1987 pictus
Selecta de philosophia et semiotica
De divulgatione populari
De rebus politicis aliisque
Mythistoriae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De vita
De opere
  • Peter Bondanella, Umberto Eco and the open text. Semiotics, fiction, popular culture. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1997
  • Peter Bondanella, ed., New Essays on Umberto Eco. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2009
  • Michael Caesar, Umberto Eco. Philosophy, Semiotics and the Work of Fiction. Cantabrigiae: Polity Press, 1999
  • Rocco Capozzi, ed., Reading Eco. An Anthology. Bloomingtoniae: Indiana University Press, 1997
  • Michele Cogo, Fenomenologia di Umberto Eco. Indagine sulle origini di un mito intellettuale contemporaneo. Bononiae: Baskerville, 2010. ISBN 978-88-8000-310-6
  • Roberto Cotroneo, La diffidenza come sistema. Saggio sulla narrativa di Umberto Eco. Mediolani: Anabasi, 1995
  • Cosimo Di Bari, A passo di critica. Il modello di Media Education nell'opera di Umberto Eco. Florentiae: Firenze University Press, 2009. ISBN 978-88-8453-928-1
  • Grit Fröhlich, Umberto Eco. Philosophie – Ästhetik – Semiotik. Paderborn: Wilhelm Fink Verlag, 2009. ISBN 978-3-7705-4880-4
  • Margherita Ganeri, Il «caso» Eco. Panormi: Palumbo, 1991
  • Jules Gritti, Umberto Eco. Lutetiae: Editions Universitaires, 1991
  • Paolo Jachia, Umberto Eco. Arte semiotica letteratura. San Cesario: Manni, 2006
  • Teresa de Lauretis, Umberto Eco. Florentiae: La Nuova Italia, 1981
  • Anna Maria Lorusso, Umberto Eco. Temi, problemi e percorsi semiotici. Romae: Carocci, 2008
  • Patrizia Magli et al., edd., Semiotica: Storia Teoria Interpretazione. Saggi intorno a Umberto Eco. Mediolani: Bompiani, 1982
  • Sandro Montalto, ed., Umberto Eco: l'uomo che sapeva troppo Pisis: ETS, 2007
  • Jean Petitot, Paolo Fabbri, edd., Nel nome del senso. Intorno all'opera di Umberto Eco. Mediolani: Sansoni, 2001
  • Antonio Sorella, ed., Umberto Eco. Sponde remote e nuovi orizzonti. Pescara: Tracce, 2002
  • Marco Sonzogni, Echi di Eco. Balerna: Edizione Ulivo, 2007
  • Michael F. Winter, "Umberto Eco on Libraries: A Discussion of "De Bibliotheca"" in Library Quarterly vol. 64 (1994) pp. 117-129 JSTOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praemii Strega victores
Villa Iulia ubi praemii petitiones agunt

Aenius Flaiano (1947) • Vincentius Cardarelli (1948) • Ioannes Baptista Angioletti (1949) • Caesar Pavese (1950) • Conradus Alvaro (1951) • Albertus Moravia (1952) • Maximus Bontempelli (1953) • Marius Soldati (1954) • Ioannes Comisso (1955) • Georgius Bassani (1956) • Elsa Morante (1957) • Dino Buzzati (1958) • Iosephus Tomasi di Lampedusa (1959) • Carolus Cassola (1960) • Raphael La Capria (1961) • Marius Tobino (1962) • Natalia Ginzburg (1963) • Ioannes Arpino (1964) • Paulus Volponi (1965) • Michael Prisco (1966) • Anna Maria Ortese (1967) • Albertus Bevilacqua (1968) • Lalla Romano (1969) • Guido Piovene (1970) • Raphael Brignetti (1971) • Ioseph Dessì (1972) • Manlius Cancogni (1973) • Gulielmus Petroni (1974) • Thomas Landolfi (1975) • Fausta Cialente (1976) • Fulvius Tomizza (1977) • Ferdinandus Camon (1978) • Primus Levi (1979) • Victor Gorresio (1980) • Humbertus Eco (1981) • Goffredus Parise (1982) • Marius Pomilio (1983) • Petrus Citati (1984) • Carolus Sgorlon (1985) • Maria Bellonci (1986) • Stanislaus Nievo (1987) • Gesualdus Bufalino (1988) • Ioseph Pontiggia (1989) • Sebastianus Vassalli (1990) • Paulus Volponi (1991) • Vincentius Consolo (1992) • Dominicus Rea (1993) • Georgius Montefoschi (1994) • Maria Theresia Di Lascia (1995) • Alexander Barbero (1996) • Claudius Magris (1997) • Aentius Siciliano (1998) • Dacia Maraini (1999) • Ernestus Ferrero (2000) • Dominicus Starnone (2001) • Margarita Mazzantini (2002) • Melania Gaia Mazzucco (2003) • Hugo Riccarelli (2004) • Mauritius Maggiani (2005) • Alexander Veronesi (2006) • Nicolaus Ammaniti (2007) • Paulus Giordano (2008) • Titianus Scarpa (2009)• Antonius Pennacchi (2010) • Eduardus Nesi (2011) • Alexander Piperno (2012) • Gualterius Siti (2013) • Franciscus Piccolo (2014) • Nicolaus Lagioia (2015)