Hunfridus Tonkin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hunfridus Tonkin anno 2008

Hunfridus Richardus Tonkin (recte: Humphrey Richard Tonkin; natus die 2 Decembris 1939 Triverii) linguae Anglicae professor rude donatus est in Universitate Hartfort (Connecticutae) necnon Esperanticorum fautor indefessus studiosusque. Civis et Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum Americae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Absolutoriis in Universitate Cantabrigiensi et in Universitate Harvardiana receptis factus est professor in Universitate Pennsylvaniensi. Maxime peritus est in renascentiae litterarum Anglica et in Edmundi Spenser vita operibusque. Insuper in scientia linguarum constructarum earumque partium publice agendarum operam dabat et dat.

Anno 1970 "Praemium Lindback de arte instructoria optima" nactus est. Anno 1974 stipendium Guggenheim ei concessum est ad indagationes scientificas implendas in Universitate Oxoniensi. Annis 1980 et 1981 professor hospitalis fuit in Universitate Columbiae, anno autem 1983 praeses creatus ad Collegium Potestampiense Universitatis statalis Novi Eboraci. Inde ab anno 1989 rector fuit universitatis citatae in Connecticuta. Anno 2006 "Praemium Cassandrae Pyle" recepit propter artem gubernatoriam collaboratoriamque in educatione internationali atque commutationibus scientificis optimam. Postea historiam et praxim theatralem secundum Gulielmum Shakespeare in schola superiori Hartt School docebat.

In Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Hunfridus Tonkin tractationes innumerabiles de rebus Esperanticis pepigit pangitque, multas acroases habuit habetque. Victoria electoria contra Ioannem Lapenna parta annis a 1974 ad 1980 et denuo a 1986 ad 1989 vel praeses fuit Universalis Societatis Esperanticae. Anno 1983 una cum Helmar Frank et aliis Academiam Internationalem Scientiarum (Akademio Internacia de la Sciencoj/AIS) in Republica Sancti Marini sitam condidit. Membrum est Academiae Esperanticae. Moderans est cum aliis editionem periodici linguistici praetitulati Language Problems and Language Planning.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]