Stephanus MacGill

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
MacGill orationem habens die 1 Augusti 2015 Insulae in claudendo Congressu Universali

Stephanus Clive MacGill (natus 5 Octobris 1948 Vellingtoniae) Novae Zelandiae ludimagister est qui apud universitatem Victorianam rebus geographicis studuit. Mense Iulio 2013 vicarius praeses Universalis Societatis Esperanticae electus est.

Eruditio et Esperantica domi[recensere | fontem recensere]

Stephano MacGill lingua Esperantica sermoni patrio est. Anno 1964 una cum sodalibus Associationem iuvenum esperantistarum Novae Zelandiae (Esperanta Junulara Asocio de Nov-Zelando) condidit, in qua navus erat usque annum 1972. In studiorum universitate Victoriae Vellingtonensis, sed etiam in urbibus Canterbury et Massey annis inter 1969 et 1975 studens fuit. Diploma scholae elementaris instructoris anno 1974 obtinuit.

Esperantica in Europa[recensere | fontem recensere]

Voluntarius apud Grapheum centrale UEA Roterodami erat anno 1976, antequam secretarii munere fungeretur annis inter 1977 et 1986. Illis annis inter alias res:

  • annuariorum redactionem curavit (1976-1986),
  • diurnarios periodici quod praetitulatur Kontakto technice iuvit (1978-1986),
  • vicarius praeses Associationis iuventutis Esperanticae internationalis (TEJO; 1977-1979) respective praeses (1979-1980) creatus est,
  • graphium centrale Roterodami rexit (1980-1984).

Periodicum didascalicum Juna Amiko ab ILEI edendum in lucem proferri curavit annis inter 1986 et 2013 (pausa annis inter 1996 et 2000 intercalata). Vicarius ILEI factus est 1989, praeses immo anno 1992 (usque 1994) et denuo annis inter 2009 et 2013. Examina linguistica officialiter approbata associationum UEA et ILEI restauravit quoque. Cursus innumerabiles in terris permultis habuit, in quibus saepe re a se ipso creatas usurpabatur. Anno 2016 electus est esperantista anni honorarius.

Privata[recensere | fontem recensere]

Inde ab anno 1989 textus programmatum computatoriorum pangit. Aquincum petivit anno 1986 ubi et hodie vivit. Ei sunt tres filiae nominibus Karina (1990), Hajnal (1992) et Sonja (2000) quae omnes esperantistae a nativitate sunt. Civis Britannicus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1979 La laŭta vekhorloĝo. 32-paĝa legolibro.
  • 1981 Tridek roluloj. 84 paĝoj. Kvin teatraĵetoj por lingvo-lernantoj.
  • 1985 Pordoj. 88 paĝoj. Simplaj teatraĵetoj por lingvo-lernantoj.
  • 1986 Streĉ' eĉ, Steĉj Skeĉ'. 88 paĝoj. Ne-simplaj skeĉoj.
  • 1989 La laŭta vekhorloĝo. 200 paĝoj. HEA. Kvar rakontoj kun ekzercoj.
  • 1989 Gvidilo por la elementa kaj meza niveloj de la internaciaj ekzamenoj de UEA/ILEI.
  • 1991 Najbaroj kaj boroj. 216 paĝoj. Edistudio. Du teatraĵoj kun ekzercoj.
  • 1991 Tendaraj tagoj: kajero 1: (1991), kajero 2 (1992), kajero 3 (1993)
  • 1996 Mazi en Gondolando: traduk-helpado. Apoga materialo (ne eldonita).
  • 1998 Ekzercoj por la vid-bendo ‘Pasporto al la Tuta Mondo’.
  • 2006 Kontribuinto kaj kunlaborinto en Manlibro de Esperanto, ILEI, 200p.
  • 2007 Nemave Edifi, FEL, 264 p. Kvar teatraĵoj, sep eroj.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]