Associatio Esperantica Luxemburgensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tessera aditus in congressum Esperanticum Europaeum anno 1973 distributa

Associatio Esperantica Luxemburgensis (Esperantice: Luksemburga Esperanto-Asocio, compendiarie LEA; Luxemburgice: Lëtzebuerger Esperanto-Assoziatioun, Francogallice: Association luxembourgeoise d'espéranto) unio est esperantistarum Luxemburgi cunctorum. Momentum Europae et communicationis internationalis ea causa sat magnum est, quia nonnulla instituta Europaea sedem suam in Luxemburgo habent.

Historia et munera[recensere | fontem recensere]

Annis 1930 Gulielmus Solzbacher Germanus, qui postea diu in Civitatibus Foederatis Americae erat, legatus UEA officialis in urbe Luxemburgi fuit. Esperanticis rebus minabantur adhaerentes linguae Ido inter quos mentione dignus sit Henricus Meier (1888-1973; Esch-sur-Alzette). Congressus Ido internationalis anno 1924 Luxemburgi celebratus est.

Sodalitatem fundaverunt anno 1971. Iam anno 1972 Aemilius Pleim cursus linguae Esperanticae publicos habuit, quorum discipuli nucleus esperantistarum facti est. In initio commissarii fuerunt Marcellus Ries, Robertus Hoegener, Aemilius Plein, Beby Hopp, Raimundus Huberty et iste Henricus Meier idista. Eodem anno in Klierf conventum ferriviae addictorum moderabantur, anno 1973 conventus Europaeus celebratus est. Cui conventui plus quam quincenti esperantistae interfuerunt. Anno 1975 iuventuti congressus indictus est qui Ioanne Theodorico Platz Germano auxiliante in sic dicta Domu Europae oblatus est. Anno autem 1976 sese adunavit sodalitas cum familia aliarum associationum e toto orbe terrarum sub aegide Universalis Societatis Esperanticae/UEA. Anno 1977 Associatio Esperanticum docentium internationalis conventum suum annualem habuit in Kirchberg. Tunc sacerdos Ioannes Georgius Kindler in vitam Esperanticam feliciter influebat.

Anno 1979 congressus Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum/IKUE habitus est, fiebant cursus regulares, pittacium cursuale ideam Esperanticam pacificam divulgans editum est, tractationes in favorem rei Esperanticae in ephemeride nota Luxemburger Wort scriptae sunt, Centrum Esperanticum in Platea balneorum apertum est, cursus aestivi in schola artistica Summerakademie habiti sunt.

Status hodiernus[recensere | fontem recensere]

Associatio Luxemburgensis nostra membrorum plus quam centum habet. Commentarii eius officiales appellantur "LEA-informilo" qui quater in anno eduntur. Secundum statum vere 2013 initum praeest Brian Moon (Dalheim), muneribus propraesidis secretariique Albertus Wickler fungitur. En alia praesidii membra: Fredericus Eggen (Koerich), Claudia et Gustavus Mergen (Lintgen), Claudius Nourmont (Dalheim), Andreas Ruysschaert et Marcus Meyer (ambo Luxemburgi viventes).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]