Gulielmus Auld

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gulielmus Auld, vulgo William Auld (natus die 6 Novembris 1924; mortuus die 11 Septembris 2006), Scoticus poëta, auctor, et interpres, fuit primus propter opera esperantica propositus praemio Nobelio litterarum anno 1994 et de novo annis 2004 et 2006.

Eius magnum opus fuit La infana raso ("Gens infans"), longum poema de "parte gentis hominum in tempore universoque" inspiratum Capitulis Americani poëtae Ezrae Pound interpretatumque ad linguam anglicam, scoticam teutonicam et gadelicam a Girvanico McKay et linguam francogallicam ab Ioanni-Petro Danvy.

Ab anno 1977 ad anno 1980 vice-praeses Universalis Societatis Esperanticae fuit. Bibliothecam suam librorum Esperanticorum privatam anno 2001 Bibliothecae Nationali Scoticae dono dedit.