Stephanus Szerdahelyi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula commemorativa pro Stephano Szerdahelyi, esperantistae summo, Quinque Ecclesiis visibilis

Stephanus István Szerdahelyi (natus die 20 Augusti 1924 Negreşti-Oaş in Circuli Satmarinensis oppido, mortuus die 21 Augusti 1987 Aquinci) philologus, iurisconsultus et paedagogus Hungarus fuit. Anno 1965 commissionem specialem esperantologicam in gremio Associationis Esperanticae Hungaricae fundavit et feliciter duxit. Anno 1966 in Universitate scientiarum Budapestinensi sectionem Esperanticam creavit ibidem multos annos praelectiones et cursus habiturus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis iuridicis Claudiopoli Aquincique terminatis (tempus ei studiosum annis inter 1942 et 1950 fuit) Aquinci insuper linguae et litteris Russicis studebat. Magisterio laureatus est anno 1953, quo doctoratum utriusque iuris et rerum politicarum quoque accepit. Anno 1966 Almam matrem Budapestinensem ditavit cathedra de rebus Esperanticis professore Geza Bárczi auxiliante. Mox Stephanus Szerdahelyi professor de rebus interlinguisticis, esperantologia et linguisticis applicatis proclamatus est. Ab anno 1985 usque ad mortem praeses fuit Associationis Esperanticum docentium internationalis, insuper adhaesit circulo Europaeo Esperantico Eŭropa Klubo; Academiae scientiarum internationali ad Sanctum Marinum (AIS) quoque operam dabat.

Lucubrationem in glossario cui titulus Hungara-Esperanta Meza Vortaro anno 1983 incohavit, quod opus magnum post mortem eius etiam ab Helena Koutny finitum et anno 1996 Aquinci publicatum est.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Lingua Hungarica[recensere | fontem recensere]

  • Bábeltől a világnyelvig, 1978
  • Esperanto 1, Esperanto 2 (liber definitivus hungarophonis exaratus ad usum scholasticum praesertim)

Lingua Esperantica[recensere | fontem recensere]

  • 1975: Metodologio de Esperanto. Budapest 1975, 378 p. (de hominibus bene lingua internationali instruendis)
  • 1976: Vorto kaj Vortelemento en Esperanto, Librofako de Literatura Foiro, Kuopio, 15 p.
  • 1996: Hungara-Esperanta Meza Vortaro (disponente ante omnes Helena Koutny).
  • 1980: Miscellanea Interlinguistica (redactio). Aquinci, 1980. 514 p.
  • 1979: Krestomatio de Esperanta Literaturo. Aquinci 1979, 466 p. (florilegium, tomus I)
  • 1981: Krestomatio de Esperanta Literaturo. Aquinci 1981, 326 p. (florilegium, tomus I)
  • 1982: Krestomatio de Esperanta Literaturo. Aquinci 1982, 476 p. (florilegium, tomus I)
  • Gvidlibro por supera ekzameno (partim)
  • Esperanto 1 internacia (liber didascalicus adulescentibus annorum inter 10 et 14 dedicatus)

Universitarii volumina saltem tria ediderunt de Esperanticis, quam editionem Szerdahelyi aut inspiraverat aut comitabatur, i.e.:

  • 1976: Esperantologiaj Kajeroj 1. (moderante domno Szerdahelyi). Aquinci, 1976, 239 p.
  • 1977: Esperantologiaj Kajeroj 2. Jubilea Jarlibro - okaze de dekjara ekzisto de la Esperanto-Fako (moderante Susanna Varga-Haszonits). Aquinci, 1977, 273 p.
  • 1977: Esperantologiaj Kajeroj 3. In memoriam Bárczi Géza; parte tradukaĵoj, parte eseoj, en Hungara kaj en Esperanto (moderantibus Eva Soós et Beata Ehmann). Aquinci, 1977, 375 p.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Externi nexus[recensere | fontem recensere]