Associatio Esperanticum docentium internationalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Internacia Pedagogia Revuo, periodicum associationis proprium.

Associatio Esperanticum docentium internationalis (Esperantice Internacia Ligo de Esperantistaj Instruistoj, compendiarie: ILEI) est principalis linguae Esperanticae magistrorum societas. Praeses electa est anno 2013 Mirella Grosjean Helvetica, Stephanum MacGill sequens. Fundata est ista sodalitas utilissima anno 1949; praeses emminens habebatur Eduardus Symoens Belga. Annis inter 1993 et 1998 regebat Duncan Charters Britannicus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

ILEI sectio officialis Universalis Societatis Esperanticae Roterodami est. Membra eius e terris plus quam 45 oriuntur.

Disciplinas dat praesertim magistris in omni orbi terrarum dispersis, qui quotannis in congressu conveniunt. Eduntur periodica Internacia Pedagogia Revuo (IPR) quater in anno et Juna Amiko textus didascalicos facetissimos qualitatis supremae habens.

Cooperantes[recensere | fontem recensere]

Arta cooperatio fit cum hominibus operam dabantibus in retibus edukado.net, qui et examina linguistica internationaliter approbata parant et modernitatem didacticam praestant. Responsalibus in totius mundi institutis educatoriis libentissime commoda linguae Esperanticae exhibentur et auxilium in Esperanticis instituendis, ut communicatio interculturalis et internationalis facilior fiat, praebetur.

In studiorum Universitate Adam Mickiewicz Posnaniensi magistri Esperantici et diplomata acquirere possunt. Multis ex annis Domus culturalis Esperantica quae dicitur in Castello Grésillon cooperationes cum magistris Esperantici totius mundi init. Annis 1990 paedagogiam computatris adiutam in mundum Esperanticum introduxerat Maurus La Torre Italus, associationis huiusce praeses.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]