Quantum redactiones paginae "Hannovera" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
res bis dicta
Linea 90: Linea 90:


[[Categoria:Hannovera|!]]
[[Categoria:Hannovera|!]]
[[Categoria:Urbes hanseaticae]]


{{Myrias|Geographia}}
{{Myrias|Geographia}}

Emendatio ex 13:43, 8 Aprilis 2015

Formula:Commune Germaniae Germanicum Hannovera[1][2] (Theodisce Hannover), est urbs Germaniae et caput Saxoniae Inferioris atque Regionis Hannoverae, saeculo XI primo nominata est. Hodie Hannovera habet circa 500 000 incolarum.

Historia

Anno 1202 civitas declarata haec iura 1241 confirmata sunt. Sequentibus annis civitas celeriter crevit, et ex anno 1368 pars Hansae fuit. Quamquam saeculo quarto decimo libertatem maiorem adepta erat, anno 1636 caput ducatus Brunsvici-Luneburgii facta est. Anno 1679 Ernestus Augustus dux regnum cepit, qui 1692 princeps elector Hannoverae factus est. Cui autem mortuo Georgius I filius anno 1698 successit. Qui etiam regnum Britanniae anno 1714 adeptus est. Usque ad 1837 Hannovera et Britannia Maior uno rege rectae sunt. Inter bella Napoleonica, Hannovera anno 1805 pars facta est Borussiae; anno 1807 autem ad Regnum Vestfaliae Napoleonis fratris Hieronymi adiuncta est. Post cladem Napoleonis, urbs denuo a Londinio administrata titulo capitis Regni Hannoverani honorata est. Postquam administratio communis cum Britannia Maiore finita est, rex Hannoverae Ernestus Augustus I in capite suo tandem regnavit. Cum bellum anni 1866 contra Borussia perdidit, urbs et regnum Hannoverae iterum pars Borussiae fiunt. Eo tempore industria et numerus incolarum rapide creverunt. Secundo bello mundano valde deleta, anno 1946 caput novi rei publicae Saxoniae Inferioris factus est. Anno 2000, expositio mundi (Expo, World's Fair) erat in Hannovera. Ex die 1 Novembris 2001, Hannovera urbs pars Regionis Hannoverae est.

Cives praeclari

Nati

Mortui

Coniunctiones communium

Notae

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, p. 104

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannoveriam spectant (Hanover, Hannover).
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!