Somnium veridicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Somnium veridicum est somnium quod postea in realitate fit. Notio, quae pro re investiganda in parapsychologia est, aliquando in litteris argumentum fabulae adiuvat.

  • In libro 19 Odysseae, Penelope de somniis dicit "quae ex porta cornu polito exeunt veras conficiunt res, cum quilibet mortalis ea videret." Hic fortasse est paronomasia[1] vocum KRainō 'conficio' cum KeRas 'cornu'.
  • Simile, Herodotus distinguit oneiros 'somnium fatidicum, ex Deo missum',[2] ab en-upnion 'somnium non fatidicum'.[3]
  • In schemate Artemidori, "oneiros in duas categorias magnas divisus est: . . . allēgorikos, qui cum doctrina Platonica somnii fatidici effectum intra animam impuram habentis congruit, et . . . theōrēmatikos, qui est somnium in puro animae statu repraesentatum."[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oberhelman 1981:3.
  2. Anglice "the prophetic, God-sent dream."
  3. Oberhelman 1981:4.
  4. Anglice "oneiros was subdivided into two great categories: . . . allēgorikos, which corresponds to the Platonic theory of the predictive dream operating in the impure soul, and the . . . theōrēmatikos, which is the dream represented in the pure state of the soul" (Oberhelman 1981:8).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Donahue, James H. 1974. Dream Reality: The Conscious Creation of Dream and Paranormal Experience. Quercupoli Californiae: Bench Press. ISBN 0916534014.
  • Oberhelman, Steven Michael. 1981. The Oneirocritic Literature of the Late Roman and Byzantine Eras of Greece. Dissertatio PhD, Universitas Minnesotae.
Psychologia Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes!