Somnium Scipionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tellus et Luna a caelesti spatio visae.

Somnium Scipionis est dissertatio philosophica de vita et gloria hominum, praesertim eorum ad rem publicam accedentium. Cicero librum enim sextum de Re Publica scribens in somnio finxit Publio Cornelio Scipioni Aemiliano avum Scipionem Africanum Maiorem apparuisse ut ostenderet tellurem perexiguam esse sed et gloriam in terra pro angustia ipsius non maiorem, veramque gloriam non in terra mortali corporisque cultu sed in aeterno caelo et virtutis magnificentia positam esse.

Tum Africanus: 'Sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis.

Macrobius Commentarios in Somnium Scipionis quosdam scripsit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Opera Ciceronis