Coniunx spiritualis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Coniunx spiritualis est una e latissime notis samanismi proprietatibus, quae in omnibus continentibus multisque culturis reperiuntur. Mariti vel uxores spirituales saepe videntur primi samani spiritus auxiliares, qui operi adsunt, vim animi praebentes. Coniunctio samanorum et eorum coniugum spiritualium modis amatoriis, sexualibus, pureve symbolicis fieri, ac commutationem generis amplecti potest. Samani dicunt se coniugibus spiritualibus in somniis, stupore, variisque rationibus ritualibus uti.[1] In nonnullis culturis, coniuge spirituali potiri est necessaria et praesumpta initiationis samanismi pars. Indicia coniugium spiritualium videri possunt in culturis plerumque non samanisticis, inter quae sunt somnia de Christo monacharum,[2][3] quae nuptae Christi vulgo dicuntur.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Espín et Nickoloff 2007: 1315b.
  2. Fanning 2001: 71.
  3. "Frugal nuns of Barrios Altos."
  4. Crawford 2004:100.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Crawford, Patricia. 2004. Women's Dreams in early modern England. In Dreams and History, ed. Daniel Pick et Lyndal Roper, 91–104. Psychology Press.
  • Espin, Orlando O., et James B. Nickoloff. 2007. An Introductory Dictionary of Theology and Religious Studies. Liturgical Press.
  • Fanning, Steven. 2001. Mystics of the Christian Tradition. Routledge.
  • Morris, Rosalind C. 2000. In the Place of Origins: Modernity and Its Mediums in Northern Thailand. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press.
  • Tedlock, Barbara, ed. 1987. Dreaming: Anthropological and Psychological Interpretations. Cantabrigiae: Cambridge University Press.