Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Via lactea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Via lactea, galaxias spiralis. Adumbratio anno 2013 a Roberto Hurt confecta
Despectus in viam lacteam sidera Sagittarii versus, bulbum galacticum monstrans, ex Black Rock Desert Nivatae visus
Galaxia UGC 12158, quae Viae Lacteae similis esse visu putatur.
Locus Solis in Via Lactea. Anguli longitudines in ratione coordinatorum galactica significant.
Stellae in vico solari.

Via lactea,[1][2] vel orbis lacteus,[3] est galaxias in quo habitamus nos. Quae enim, diametro circiter 100 000 annorum luce mensorum et crassitudine fere 12 000 a.l.m., stellarum 219 000 000 000 vel plura continet, inter quos Sol et systema planetarium suum, ubi Tellus est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen a specie fasciae lacteae obscure ardentis transque caelum nocturnum arcuantis deducitur, in qua stellae singulae oculis nudis distingui non possunt. Via lactea fasciae speciem ostendit, quia compages orbis similis est, ex interiore visa. Ovidius primus inter auctores nobis notos hoc nomen refert in Metamorphosibus suis, ubi de convivio et concilio deorum apud Iovem celebratis narrat:

Est via sublimis, caelo manifesta sereno:
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
regalemque domum.[4]

Iam ante Ovidium, Cicero in opere quod De re publica scripsit appellatione usus est orbis lactei:

Ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides. (Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens.) Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.[3]

Haec appellatio a Graeco γαλαξίας κύκλος mutuata est, quamquam in textibus nobis cognitis γαλαξίας loco substantivo primum et ante Ciceronem reperitur.[5] Γαλαξίας κύκλος apud posteriores invenitur.[6] Ob similitudinem certam in mythis narratur hoc nomen orbis vel circuli lactei provenisse de profusione lactis Iunonis sive Herculem sive Mercurium infantem nutrientis.[7]

Cosmographia[recensere | fontem recensere]

Galaxias quem viam lacteam appellamus pars est gregis propinqui (local group), galaxiam propinquum Andromedae aliosque comprehendentis, qui pars est supercumuli Virginis (Virgo supercluster) galaxias fere centum includentis, qui pars est maioris supercumuli Laniakea (Laniakea supercluster), anno 2014 reperti, galaxiarum circiter centum milia comprehendentis.[8]

Via lactea medium bulbum habet, e quo emergere videntur bracchia spiralia fere quattuor, scilicet Persei, Normae et ulterius, Scuti-Centauri et Carinae-Sagittarii; inter bracchia Persei et Scuti-Centauri iacet Calcar Orionis ubi Sol noster reperitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Metamorphoses 1.168-71.
  2. "Via lactea": Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001); Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. Milky Way; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  3. 3.0 3.1 Cicero, De re publica 6.16.
  4. Ovidius, Metamorphoses 1.168-171.
  5. E.g. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 5.23.
  6. Sallustius philosophus 4; Placita philosophorum 2.7.1 Diels.
  7. e. g. Pseudo-Eratosthenes, Constellationes 44
  8. R. Brent Tully, Hélène Courtois, Yehuda Hoffman, Daniel Pomarède, "The Laniakea supercluster of galaxies" in Nature 513 (4 Septembris 2014), pp. 71–73.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Viam Lacteam spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "NAME MW GROUP" apud SIMBAD. "7030635" apud Getty Thesaurus.