Scipio (nomen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Scipio (pl. Scipiones) fuit cognomen Romanum, quo illustris gentis Corneliae familia appellata est. Unusquisque huius familiae Cornelius Scipio, femina autem Cornelia nominati sunt. Aliis familiis alia cognomina erant. Ex duodeviginti praenominibus patriciis in familia Scipionum non nisi tria in usu erant: Gnaeus (CN), Lucius (L) et Publius (P), ut index infra positus demonstrat.

Scriptores Romani, cum de uno hominine ex familia Scipionum locuti sunt, praeter forma plurali "Scipiones" plerumque verbis "Scipionarius" vel "Scipioneus" utebantur. Poetae autem formae Graecae "Scipiades" vel "Scipiadas" (sg.) sive "Scipiadae" (pl.; Scípǐǎdáe) adhibere solebant, quo modo et Scipionum amorem linguae Graecae colebant.[1]

Imprimis bellis Punicis quidam Scipionem amplissimum nomen consecuti sunt. Sepulcrum familiae ad Viam Appiam ante Portam Capenam situm erat, ubi corpora non usta in sarcophagis in conclavibus subterraneis condita sunt. Hoc sepulcrum anno 1614 inventum et anno 1780 omnino investigatum est. Reperta (inscriptiones, sarcophagi, ornamenta, imagines) maxima ex parte in Museis Vaticanis asservantur.

Homines[recensere | fontem recensere]

SAG-famtree.png

Praenomina aliarum linguarum ex "Scipio" orta[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora[recensere | fontem recensere]

  • Capellmann, Alois (1841): Scipiones. Dusseldorpiae: Wolf.
  • Ackermann, Theodor (1883): Der Krieg der Scipionen in Spanien. Monaci: Johann Frantz.

Opera recentiora[recensere | fontem recensere]

  • Etcheto, Henri (2012): Les Scipions. Famille et pouvoir à Rome à l'époque républicaine. (Ausonius éditions / Scripta antiqua). Pessac: Ausonius. ISSN 1298-1990. - Simul Burdigalae, Univ., Diss., 2008

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis, Charlton T; Charles Short (1879). "Scipio 2". A Latin Dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.