Sepulcrum Scipionum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hodiernus sepulcri aditus.

Sepulcrum Scipionum[1] est locus sepulturae subterraneus Romae anno 280/270 a.C.n. institutus. Cum initio genti Scipionum, ramo patricio Corneliorum, reservatum esset, a tempore Imperii Romano ibi etiam urnae defunctorum Lentulorum, alterius Corneliorum rami, conditae sunt. Imperio Romano collapso sepulcrum in oblivionem venit. Saeculo decimo septimo rursus memoratum, saeculo duodevicesimo exeunte demum exploratum est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Situs sepulcri Scipionum in antiqua urbe meridiana

Sepulcrum passus mille (circiter 1470-1490 metra) extra Muros Servianos ante Portam Capenam situs erat. Post urbem ab Augusto imperatore amplificatam in regione nomine Porta Capena iacebat. Urbe demum Muris Aurelianis cincta sepulcrum quidem intra urbem situm est, sed ab ultima sepultura amplius ducenti anni praeterierant.

Area archeologica hodie est in regione XIX Celio dicta ad viam portae Sancti Sebastiani fere 250 metra ante portam sita. Hic etiam est columbarium Pomponii Hyladis sumptuose ornatum primo saeculo factum.

Descriptio operis[recensere | fontem recensere]

Quondam frons sepulcri secundum Coarelli.

Sepulcrum Scipionum duobus conclavibus subterraneis constat, quae in declivitatem tofi fossa sunt. Super aditum sumptuosus frons aedificatus est. Maius conclave sepulcri Scipio Barbatus sibi et filiis fieri iussit. Qua re id fecerit nescitur, certe autem tantum sepulcrum gloriam gentis demonstrare voluit.[2] Cum antiquiores Scipionum sarcophagi alibi reperti sint, conicitur Scipionem Barbatum novum Corneliorum ramum condere voluisse.[3] Forsitan Corneliis eo loco erant possessiones; id sepulcrum Publii Cornelii Scapulae, consulis anni 328 a.C.n., eodem loco inventum demonstrare videtur.[4] Praeterea genti Corneliae tali sepulcro opus erat, quod defuncti eorum contram temporis morem combusti non sunt.[5] Primus Corneliorum patriciorum Sulla anno 78 a.C.n. crematus est.[6] Minus conclave saeculo secundo medio adiunctum est, quod tum maius conclave triginta sarcophagis plenum fuit: Antiquissima minoris conclavis inscriptio ab anno 135 a.C.n. repetit, cum ultima in maiore conclavi sepultura anno 150 a.C.n. facta sit.[7]

Mentio apud scriptores Romanos[recensere | fontem recensere]

Apud tres scriptores Romanos sepulcri mentio facta est:

  • Cicero: Tusculanae disputationes 1,7,13: an tu egressus porta Capena cum Calatini Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas illos?
  • Cicero, pro Arch. 22: Carus fuit Africano superiori noster Ennius; itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore.
  • Livius: Ab urbe condita 38,56: Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et. L. Scipionum dicuntur esse, tertiae poetae Q. Enni.
  • Suetonius: Ennius poeta septuagenario maior articulario morbo periit sepultusque est in Scipionis monumento intra primum ab urbe milliarium.[8]

Sarcophagi et inscriptiones[recensere | fontem recensere]

Triginta loci sepulturae numero Scipionum, qui a saeculo tertio ineunte usque ad saeculum secundum medium a.C.n. vixerunt, respondent, ut Coarelli arbitratur.[9] Sunt duo genera sarcophagorum, unum "monolithicum" (id est ex singulo tofi trunco sculptum), alterum, quod numero praevalet, ex pluribus tabulis compositum est. Tabulae et sarcophagi noti, imprimis ille Barbati et Ennii poetae, ut putatur, in Museis Vaticanis visi possunt. Inscriptiones in sarcophagis positae magni momenti fuerunt ad nobilitatem rei publicae Romanae cognoscendam. Inter eas etiam sunt Scipionum elogia, quae dicuntur, quae ad antiquissimos textus Latinos versificatos pertinent.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alan E. Astin: Scipio Aemilianus. Clarendon Press, Oxoniae 1967
  • Luigi Canina: La prima parte della Via Appia – Dalla Porta Capena a Boville. Vol. 1, Bertinelli, Romae 1853
  • Philippus Coarelli: Rom – Ein archäologischer Führer. Neubearbeitung von Ada Gabucci. Zabern, Moguntiaci 2000, ISBN 3-8053-2685-8
  • Philippus Coarelli: Il sepolcro degli Scipioni a Roma. Palombi, Romae 1988, ISBN 88-762-1344-9
  • Jon Coulston and Hazel Dodge: Ancient Rome: The Archaeology of the Eternal City. Alden Press, Oxoniae 2000, ISBN 0-947-81654-2 (Oxford University School of Archaeology Monograph 54).
  • Henner von Hesberg: Römische Grabbauten. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1992, ISBN 3-534-02446-X
  • Guntram Koch: Sarkophage der römischen Kaiserzeit, Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1993, ISBN 3-534-10401-3
  • Peter Kruschwitz: Die Datierung der Scipionenelogien CLE 6 und 7. In: Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 122 (1998), p. 273–285 (in interrete, PDF)
  • Fritz Heinz Mutschler und Peter Witzmann: Formen römischen Lebens im Spiegel der Grabinschriften. In: Forum Classicum 4/2002 (in interrete)
  • Vincenzo Saladino: Der Sarkophag des Lucius Cornelius Scipio Barbatus. Triltsch, Herbipoli 1970
  • Leonella de Santis: I segreti di Roma sotterranea. Newton Compton, Romae 2008, ISBN 978-88-5411-234-6

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Tusculanae disputationes 1,7,13.
  2. Coulston und Dodge, Ancient Rome, p. 265.
  3. Kruschwitz, Die Datierung der Scipionenelogien CLE 6 und 7, p. 273, nota 6.
  4. Coulston und Dodge, Ancient Rome, p. 265.
  5. Astin, Scipio Aemilianus, p. 244, nota 3, qui revocat Ciceronem, De Legibus 2, 57 et Plinium, Naturalis Historia 7, 187.
  6. Cicero, De legibus 2, 57: primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. De Sullae spultura: Appianus Alexandrinus, bellum civile 1, 105–106; Plutarchus, Sulla 38.
  7. Coarelli, Rom – Ein archäologischer Führer, p. 357.
  8. Apud Hieronymum, Chronicon, a. Abrahae 1849 (h.e.a.u.c.586).
  9. Wallace-Hadrill, Andrew (2009). "Housing the Dead: the tomb as house in Roman Italy" (pdf). The University of Chicago Divinity School, the Martin Marty Center for the Advanced Study of Religion. p. 11–12.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sepulcrum Scipionum spectant.