Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus patricius erat secundo saeculo. Pater Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus anno 110 consul ordinarius fuit.
Ipse anno 149 consul ordinarius creatus est, anno 163/164 proconsul Africae fuit. Lucius Apuleius orationem de Salvidieno habuit[1].
Filius eius Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus consulatum ordinarium anno 178 gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 196


Antecessores:
Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus et Gaius Bellicius Calpurnius Torquatus
Consul
149
cum
Quinto Pompeio Sosio Prisco
Successores:
Marcus Gavius Squilla Gallicanus et Sextus Carminius Vetus