Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 280 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum Scipionis Barbati in Museis Vaticanis positum

Fuit primus Scipionum e Gente Cornelia, primus et in Sepulcro Scipionum Romae conditus est. Filii eius Lucius Cornelius Scipio (consul anni 259 a.C.n.) et Gnaeus Cornelius Scipio Asina (consul 260 a.C.n. et 254 a.C.n.) fuerunt. Fuit proavus Scipionis Africani.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 301 aedilis electus est, anno 298 una cum Gnaeo Fulvio Cn.f. Maximo Centumalo consul fuit. Feliciter in Samnio et Lucania certavit[1]. Anno 295 propraetor, anno 280 censor fuit. Paulo post mortuus est[2]. Elogium eius iam exstat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, X 11,11 - 13,13
  2. Der Neue Pauly, T. 3, c. 183f
  3. CIL 06, 01284


Antecessores:
Marcus Fulvius Cn.f. Paetinus et Titus Manlius T.f. Torquatus
Consul
298 a.C.n.
cum
Gnaeo Fulvio Cn.f. Maximo Centumalo
Successores:
Quintus Fabius Maximus Rullianus IV et Publius Decius P.f. Mus III