Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 141 a.C.n.) pontifex maximus et vir consularis Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica erat, qui anno 191 a.C.n. consulatum gessit, mater Cornelia, filia Scipionis Africani. Filius eius Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, consul anni 138 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Scipio anno 169 a.C.n. aedilis curulis fuit. Lucio Aemilio Paullo imperatore Scipio anno 168/167 a.C.n. bello contra Persem interfuit[1]. Anno 165 praeturem adeptus est, anno 162 consul electus est, sed una cum collega Gaio Marcius Figulo propter vitia religiosa se a magistratu abdicare coactus est. Eis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Publius Cornelius L.f. Lentulus successerunt. Anno 159 censor Clepsydram primam Romae erexit[2] et statuas non probatas e Foro removit[3]. Anno 155 iterum consul erat, tum cum Marco Claudio Marcello atque de Delmatis victis triumphavit[4]. Anno 154 theatrum perpetuum aedificari interdixit. Acriter inter Tertium Bellum Punicum pro clementia in Carthaginem nitebatur[5]. Anno 150 pontifex maximus factus est. Annis 147 et 142 princeps senatus erat. Anno 141 a.C.n. filius ei pontifex maximus succesit. Corculum idcirco hoc anno mortuum esse constat. Scipio et iuris peritus et orator clarus fuit[6].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Aemilius 15-22
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia VII 115
  3. Gaius Plinius Secundus, op.cit. XXXIV 30
  4. Titus Livius, Periochae XLVII. Strabo, Geographica VII.5.5.
  5. Plutarchus, Cato 27; Appianus Alexandrinus 10, 69
  6. Marcus Tullius Cicero, Brutus 79


Antecessores:
Tiberius Sempronius Gracchus II et Marcus Iuventius Thalna
Consul
162 a.C.n.
cum
Gaio Marcius Figulo
Successores:
Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo
Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus Lupus et Gaius Marcius Figulus II
Consul
155 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello II
Successores:
L. Postumius Albinus et Quintus Opimius