Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 176 a.C.n. Cumarum) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus anno 222 consulatum gessit, frater maior Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica anno 191. Filius Hispalli Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispanus anno 139 preator Chaldaeos et Iudaeos e Roma expulit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hispallus anno 199 a.C.n. pontifex nominatus est et anno 179 praetor electus. Anno 176 consul una cum Quinto Petillio Spurino fuit, sed eodem anno in oppido Cumis morbo mortuus est[2]. In eius locum Gaius Valerius M.f. Laevinus consul suffectus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher et Tiberius Sempronius P.f. Gracchus
Consul
176 a.C.n.
cum
Quinto Petillio Spurino
Successores:
Publius Mucius Q.f. Scaevola et Marcus Aemilius M.f. Lepidus II