Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (consul 83 a.C.n.)

Lucius Cornelius Scipio Asiaticus vel Asiagenes (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 82 vel 81 a.C.n. Massiliae) vir publicus Romanus factionis Popularum fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Proavus eius Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus, consul anni 190 a.C.n., erat. Ipse tertium filium Marci Aemilii Lepidi adoptavit quicum erat cum a militibus desertus a Sylla captus est[1]. Qui filius seditionis anni 77 a.C.n. particeps factus tum ad Albam Pompeiam occisus est[2].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Scipio anno 106 a.C.n. IIIvir monetalis, ab anno 88 a.C.n. augur fuit. Anno 86 aut antea praeturam adeptus est. Anno 85 proconsul Macedoniam provinciam rexit. Anno 83 a.C.n. una cum Gaio Norbano consul electus est atque bellum contra Sullam e bello Mithridatico redientem suscepit. At milites Scipionis ad Sullam transierunt atque consul se Sullae dedere coactus est[3]. A victore sine poena tunc dimissus sed paulo post proscriptus Massiliam fugit atque ibi anno 82 aut 81 a.C.n. mortuus est. Cicero eum oratorem laudavit[4].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 344-346 Hic legere potes
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 73] C. Scipio Asiagenes, L." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 183.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I,387.
- ↑ Orosius V.22.17.
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I.82; 85; 86
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 47
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II |
Consul 83 a.C.n. cum Gaio Norbano |
Successores: Gnaeus Papirius Carbo III et Gaius Marius Minor |