Publius Cornelius Scipio (tribunus militum anno 395 a.C.n.)

E Vicipaedia

Publius Cornelius Scipio (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cognomen[recensere | fontem recensere]

Cornelius primus "Scipio" cognominatus erat. Scipionem enim nominatum esse, quod patris caeci scipio, i. e. baculus, fuisset, Macrobius[1] rettulit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 395 Publius primum tribunus militum consulari potestate fuit et cum eo et Marcus Valerius M.f. Lactucinus Maximus, Publius Cornelius P.f. Cossus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas. Cornelii tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos certaverunt.[2]. Iterum anno 394 a.C.n. tribunus militum electus est. Collegae tum Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno Furius Camillus iterum Faliscos vicit et senatui persuasit, ut legatio Delphos mitteretur, quae Apollini aurum e praeda Veiorum donum daret[3]. Fuit praeterea interrex annis 391[4] et 389[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ambrosius Theodosius Macrobius, Saturnalia I 6,26
  2. Titus Livius, ab urbe condita, V 24,2
  3. Titus Livius, op.cit., V 26-28,5
  4. Titus Livius, op.cit., V 31,8
  5. Titus Livius, op.cit., VI 1,8