Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Avus Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus, consul anni 51 fuit, filius Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus consul anni 149 et nepos Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus consul anno 178 erat.
Ipse consul ordinarius anno 110 et Praefectus urbi Romae Hadriano et Antonino Pio imperatoribus regnantibus erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 196


Antecessores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus II et Publius Calvisius Tullus Ruso
Consul
110
cum
Marco Peducaeo Priscino
Successores:
Gaius Calpurnius Piso et Marcus Vettius Bolanus