Capsida

E Vicipaedia
Forma Cytomegaloviri.

Capsida[1] est proteinacea viri putamen, quod in nonnullis subunitatibus structuralibus oligomericis ex proteino protomeris appellato factis consistit. Subunitates morphologicae dimensionum trium quae videri possunt, quae cum proteinis singulis congruere possunt an non, capsomera appellantur. Capsida materiam geneticam viralem includit.

Nonnulla vira includuntur, quod significat capsidam obduci membrana lipida involucro virali appellata. Involucrum a capsida ex membrana intracellulari in viri hoste capitur; inter exempla sunt interior membrana nuclearis, membrana golgiana, et exterior cellulae membrana.[2]

Capsidae secundum structuram late describuntur. Maior pars virorum habent capsidas quarum structura est helicalis aut icosahedralis.[3][4] Nonnulla vira, sicut bacteriophagia, structuras multipliciores evolverunt per vim elasticitatis et electrostaticae.[5] Forma icosahedralis, cui sunt viginti facies triangulares aequilaterales, paene est sphaera, ac forma helica est cylindricalis.[6] Facies capsidarum ex uno vel pluribus proteinis constare possunt. Exempli gratia, capsidae viri morbi pedis et oris facies habent quae in tribus proteinis, VP1–3 appellatis, consistunt.[7]

Nexus interni

Icosahedralis Adenoviri capsida.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Alberts et al 1994:280.
  3. Lidmar, Mirny, et Nelson 2003.
  4. Vernizzi et Olvera de la Cruz 2007.
  5. Vernizzi, Sknepnek, et Olvera de la Cruz 2011.
  6. Branden et Tooze 1991:161–162
  7. "Virus Structure." Molecular Biology Web Book (web-books.com).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alberts, Bruce, Dennis Bray, Julian Lewis, Martin Raff, Keith Roberts, et James D. Watson. 1994. Molecular Biology of the Cell. Ed. 4a.
  • Branden, Carl, et John Tooze. 1991. Introduction to Protein Structure. Novi Eboraci: Garland Publishing. ISBN 0-8153-0270-3.
  • Lidmar J., L. Mirny, et D. R. Nelson. 2003. Virus shapes and buckling transitions in spherical shells. Phys. Rev. E 68(5):051910. doi:10.1103/PhysRevE.68.051910.
  • Mannige R. V., et C. L. Brooks. 2010. Periodic Table of Virus Capsids: Implications for Natural Selection and Design. PLoS ONE 5(3):e9423 doi:10.1371/journal.pone.0009423. PMID 20209096.
  • Vernizzi, G., et M. Olvera de la Cruz. 2007. Faceting ionic shells into icosahedra via electrostatics. 'Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America' 104(47):18382–18386. doi:10.1073/pnas.0703431104.
  • Vernizzi, G., R. Sknepnek R, et M. Olvera de la Cruz M. 2011. Platonic and Archimedean geometries in multicomponent elastic membranes. Proc. Natl. Acad. Sci. USA 108(11):4292–4296. doi:10.1073/pnas.1012872108. PMID 21368184.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad capsidam spectant.