Acidum ribonucleicum

E Vicipaedia
Structura acidi ribonucleici
RNA et DNA inter se comparata

Acidum ribonucleicum[1] (ARN vel RNA) est molecula polymerica, in omnibus cellulis vivis praesens, quae codicem acidi desoxyribonucleici (ADN, DNA) transfert ad synthesin proteinorum regendum. In multis autem viris in ipso ARN informatio genetica conservatur.

ARN ex catena nucleotidorum constat. Unum quodque nucleotidum saccharum ribosum continet, quo quinque carbones sunt. Ad primum carbonem adiungitur basis, plerumque adeninum (A), cytosinum (C), guaninum (G), uracilum (U). Adeninum et guaninum sunt purina, cytosinum et uracilum pyramidina. Phosphatum ad tertium carbonium unius ribosi, ad quintum carbonem proximi adiungitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.


Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!