Jump to content

Acidum ribonucleicum

E Vicipaedia
(Redirectum de ARN)
Structura acidi ribonucleici
RNA et DNA inter se comparata

Acidum ribonucleicum[1] (ARN vel RNA) est molecula polymerica, in omnibus cellulis vivis praesens, quae codicem acidi desoxyribonucleici (ADN, DNA) transfert ad synthesin proteinorum regendum. In multis autem viris in ipso ARN informatio genetica conservatur. Tria praecipua genera sunt acidorum ribonucleicorum functione distincta: in cellula octogena per centena (80%) eorum sunt in ribosomatibus (rRNA), quindena per centena acida aminata ligant atque ad ribosomata gerunt (tRNA), maxima pars reliquorum "nuntii" dicuntur (mRNA)[2]. Sunt etiam moleculae microRNA, quae actionem 'nuntiorum' moderantur. Omnia e transcriptione genorum gignuntur.

ARN ex catena nucleotidorum constat. Unum quodque nucleotidum carbohydratum ribosum continet, cui quinque atomi carbonii insunt. Ad primum atomum adiungitur basis, plerumque adeninum (A), cytosinum (C), guaninum (G), uracilum (U). Adeninum et guaninum sunt purina, cytosinum et uracilum pyrimidina. Tres primae cum ADN communes sunt, quarta acidi ribonucleici propria: nam pro uracilo ADN thyminum habet. Phosphatum ad tertium atomum carbonii prioris ribosi, ad quintum proximum adiungitur: hoc vinculo phosphodiester appellato elementa catenae inter se iunguntur.

Nexus interni

  1. Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.
  2. Pratt et Cornelly, Essential biochemistry, Wiley, 2018: 22.2.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!