Margo lectoria aperta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplum cuiusque sequentiae geneticae ADN, quamquam diversis punctis initialibus (purpuree) terminalibusque (rubre). Memento, ut signa initialia ATG demum in mARN AUG appareant.

In biologia moleculari margo lectoria aperta (Anglice: open reading frame, ORF) est pars informationis moleculae acidorum nucleicorum et ADN et m-ARN, cuius margo lectoria, quam in aminoacidorum catenam transferri licet, inter codon initii et codon termini locata invenitur. Initiet margo lectoria aperta cum codice genetico methionini (de basibus nucleici acidi, codice ADN, ATG: adenini - thymini - guanini); at codice ARN, AUG: adenini - uracili - guanini). Cum tres bases nucleici acidi codicem unius aminoacidorum formant, at acida nucleica prorsum rursumque legi possunt, omnes marginum lectoriarum suis structuris sexies tantum legi iubent; tales sane translationes multimodae raro impenduntur.

Saepe cinctae sunt margines lectoriae apertae, utroque latere, regionibus non translatis (Anglice: untranslated region, UTR).

Munus margines lectoriae apertae in translationem geneticam - ex m-ARN in catenam aminoacidorum - gubernandam versantur[1].

In hominibus circiter dimidium transcriptorum geneticorum (transcriptomatis) margines lectoriae apertae sunt[2].

Margo lectoria[recensere | fontem recensere]

Quocumque geno imaginariae margines lectoriae sunt sex: tres directione 5'?3', at tres directione 3'?5'. Margo lectoria adhibita ergo aminoacida ex geno generata iubet. In cellulis eukaryotum de consuetudine adhibeatur solum una aperta in geni translandi, at ipsa saepe longissima ex ceteris est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lee S., Liu B., Lee S., Huang S. X., Shen B., Qian S. B. (Sep 2012). "Global mapping of translation initiation sites in mammalian cells at single-nucleotide Resolution". Proceedings of the National Academy of Sciences 109 (37): E2424-32 
  2. Wethmar K., Barbosa-Silva A., Andrade-Navarro M. A., Leutz A. (Ian 2014). "uORFdb--a comprehensive literature database on eukaryotic uORF biology". Nucleic acids research 42: D60-7 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Universitas Wisconsiniensis: de definitione marginis lectoria apertae. (Anglice)
genetica Haec stipula ad geneticam spectat. Amplifica, si potes!