Ronaldus Vislius
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur: Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus |
---|
Ronaldus Bilius Vislius (Anglice Ronald Bilius Weasley) est persona fictiva in libris Harrii Potteri, creata a Ioanna Rowling. Postquam Ronaldus et Harrius in ferrivia Schola Hogvartensis Artium Magicarum et Fascinationis convenerunt, Harrius et iste amici sunt. Ronaldo sunt una soror et quinque fratres. Fratres Ronaldi sunt Gulielmus, Carolus, Persius, Georgius et Fredericus. Soror eius Ginnia nominatur et iam diu Harrium amat. Denique in libro sexto Harrius comperit etiam se Ginniam amare.
Familia Ronaldi Ginniaeque est pauper et in difficultate rei nummariae: pater in ministerio magicarum artium laborat et parvam pecuniam habet; mater non laborat. Vislii omnes Harrium amant, et Harrius eos valde amat.